PL 48, col. 1044
Excerpta ex libris Theodori Mopsuesteni (Marius Mercator; Theodorus Mopsuestenus
3.
Agnoscat igitur supradictus Julianus ex hac translatione,
si legere non fastidierit, manente apud memoratum
Theodorum illa qua eum diximus mala fide
secum Nestorium decepisse, etiam sibi magis suoque
dogmati, de quo male turgidus et malesanus libros
confecit, esse contrarium, seque etiam post de Cilicia
abscessum, ab eo in episcoporum provinciae suae
conventu anathemate esse damnatum.
4.
Non itaque irascatur, vel succenseat nobis, si
eum cum Theodoro, cujus in libris suis infinitas laudes
exsequitur, ejusque se niti auctoritate sententiae
in suo errore gloriatur, alienum a fide catholica esse,
justeque damnatum detegimus, convincimus, atque
deflemus; quia magis deflendus est, quam ullo odio
persequendus.
EXPOSITIO PRAVAE FIDEI THEODORI.
ex semine; hominem natura perfectum, ex anima rationali
et carne humana constitutum; quemque hominem
secundum nos naturaliter, virtute et potentia
Spiritus sancti in Virginis utero figuratum, factum
ex muliere, factum sub lege, ut omnes nos ex maledicto
legis et servitute redimeret, adoptionem filiorum olim
praedestinatam recipientes (Gal III, 13), inenarrabiliter
copulavit sibi, atque conjunxit; mortem quidem eum,
secundum hominum legem, praeparans experiri; suscitans
vero a mortuis, et in coelum sublevans, sedere fecit
ad dexteram Dei: propter quod existens super
omnem principatum, et potestatem, et dominationem,
et virtutem, et omne nomen, quod nominatur, non solum
in hoc saeculo, sed etiam in futuro [(Eph. I, 21)]
, ab
omni creatura adorabilis suscepit venerationem, tamquam
inseparabilem cum divina natura habens conjunctionem,
et tamquam Deo supra omnem cogitationem
et intellectum, universa illi creatura reverentiam
exhibente.
6.
Et neque duos dicimus filios, nec duos dominos,
quoniam unus Filius secundum essentiam Verbum
Deus, unigenitus Filius Patris, cui iste conjunctus,
particeps Deitatis, communem habet Filii nuncupationem
et honorem; nihilominus Dominus secundum
essentiam Deus Verbum est, cui conjunctus iste, et
sociatus, communionem habet honoris cum illo.
Et propterea neque duos dicimus filios, neque dominos
duos, quoniam, in manifesto existente qui
secundum essentiam Dominus et Filius est, inseparabilem
habens ad eum conjunctionem et societatem
is qui pro nostra salute assumptus est conrefertur,
tam nuncupatione quam honore, et Filii et Domini:
non sicut unusquisque nostrum, ex se existens.
appellatur Filius Dei, unde et plures filii Dei dicimur,
secundum beatum apostolum Paulum [(Gal. III, 26)] :
sed is singulariter hoc habens, in id quod Deo Verbo
conjunctus est, dignitatis Filii et dominationis particeps,
aufert quidem omnino duorum dominorum et
filiorum intelligentiam; praestat autem nobis in conjunctione