PL 49, col. 199

De coenobiorum institutis (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In English: The Twelve Books on the Institutes of the Cœnobia, and the Remedies for the Eight Principal Faults 4.40 · The Twelve Books on the Institutes of the Cœnobia, and the Remedies for the Eight Principal Faults 4.39

primo, si mortificatas in se habeat omnes
voluntates; secundo, si non solum actuum suorum,
verum etiam cogitationum nihil suum celaverit seniorem;
tertio, si nihil suae discretioni, sed judicio
ejus universa committat, ac monita ejus sitiens ac
libenter auscultet; quarto, si in omnibus servet obedientiam,
mansuetudinem, et patientiae constantiam;
quinto, si non solum injuriam inferat nulli, sed ne
ab alio quidem sibimet irrogatam doleat atque tristetur;
sexto, si nihil agat, nihil praesumat, quod
non vel communis regula, vel majorum cohortantur
exempla; septimo, si omni vilitate contentus sit,
et ad omnia quae sibi praecipiuntur velut operarium
malum se judicaverit et indignum: octavo, si semetipsum
cunctis inferiorem non superficie pronuntiet

labiorum, sed intimo cordis credat affectu; nono,
si linguam cohibeat, vel non sit clamosus in
voce; decimo, si non sit facilis ac promptus in risu.
Talibus namque indiciis, et his similibus, humilitas
vera dignoscitur. Quae cum fuerit in veritate possessa,
confestim te ad charitatem, quae timorem non
habet, gradu excellentiore perducet, per quam universa
quae prius non sine poena formidinis observabas,
absque ullo labore velut naturaliter incipies custodire,
non jam contemplatione supplicii, vel timoris
illius, sed amore ipsius boni et delectatione
virtutum.
CAPUT XL. Quod non debeat monachus exempla perfectionis a multis expetere, sed ab uno, vel paucis.

Ad quod ut valeas facilius pervenire, exempla
tibi sunt imitationis ac vitae perfectae in congregatione
commoranti, a paucis, immo ab uno, vel duobus,
non a pluribus expetenda. Nam praeter id quod
examinata vita atque ad purum excocta reperitur in
paucis; etiam istud ex hoc utilitatis accedit, quod
ad perfectionem propositi hujus, id est, coenobialis
vitae, diligentius quis unius imbuitur ac formatur
exemplo.
CAPUT XLI. In congregatione coenobitica constituti quid tolerare ac sustinere debeant.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.