PL 49, col. 198

De coenobiorum institutis (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In English: The Twelve Books on the Institutes of the Cœnobia, and the Remedies for the Eight Principal Faults 4.38 · The Twelve Books on the Institutes of the Cœnobia, and the Remedies for the Eight Principal Faults 4.37 · The Twelve Books on the Institutes of the Cœnobia, and the Remedies for the Eight Principal Faults 4.39

paupertas, quam nunc coram ipso professus es, usque
ad extremum vitae, quemadmodum arrepta est,
a te non fuerit custodita. Quod ut possis implere, tu
ejus capita, id est, cogitationum principia semper
observa, ad seniorem scilicet mox ea deferens. Ita
enim disces perniciosa ejus initia conterere, si nihil
ex eis seniori tuo erubueris revelare.
CAPUT XXXVIII. De renuntiantis praeparatione, adversum tentationes, et de paucis imitandis.
Quapropter secundum Scripturae sententiam [(Eccli.
II)] egressus ad serviendum Domino, sta in timore
Dei, et praepara animam tuam non ad requiem,
non ad securitatem, non ad delicias, sed ad tentationes
et angustias. Per multas enim tribulationes

oportet nos introire in regnum Dei [(Actor. XIV)] .
Angusta namque est porta et arcta via quae ducit ad
vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. Considera
ergo te de paucis et electis effectum, et ne exemplo
ac tepore multitudinis refrigescas: sed vive ut pauci,
ut cum paucis inveniri merearis in regno Dei. Multi
enim sunt vocati, pauci vero electi [(Matth. XX et XXII)] ;
et pusillus est grex, cui complacuit patri haereditatem
dare (Lucae XII). Itaque non leve noveris esse
peccatum, perfectionem professum quempiam, ea
quae sunt imperfecta sectari. Ad quem perfectionis
statum his gradibus atque hoc ordine pervenitur.
CAPUT XXXIX. Quo ordine ad perfectionem ascendere oporteat.
Principium nostrae salutis ejusdemque custodia,
sicut dixi, timor Domini est. Per hunc enim et initium
conversionis, et vitiorum purgatio, et virtutum
custodia, his qui imbuuntur ad viam perfectionis,
acquiritur. Qui cum penetraverit hominis mentem,
contemptum rerum omnium parit; oblivionem parentum,
mundique ipsius gignit horrorem: contemptu
autem ac privatione facultatum omnium, humilitas
acquiritur. Humilitas vero his indiciis comprobatur:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.