PL 49, col. 526

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In English: The Conferences of John Cassian 2.2

dicens: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum
vobis regnum a constitutione mundi: esurivi
enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis
mihi bibere, etc. [(Matth. XXV)] . Cumque in hunc modum
diversis virtutibus aditum certiorem ad Deum
parari posse decernerent, essetque noctis maximum
tempus hac inquisitione consumptum; intulit
demum beatus Antonius: Omnia quidem haec quae
dixistis necessaria sunt et utilia sitientibus Deum
atque ad eum cupientibus pervenire; sed his principalem
tribuere gratiam nequaquam nos innumeri
multorum casus et experimenta permittunt. Nam
quosdam saepenumero acerrime jejuniis seu vigiliis
incubantes, ac mirifice in solitudine secedentes,
privationem quoque omnium facultatum ita sectantes,

ut ex ipsis ne unius quidem diei victum sibimet
unumque denarium superesse paterentur, humanitatis
etiam studia tota devotione complentes, ita vidimus
repente deceptos, ut arreptum opus non potuerint
congruo exitu terminare, summumque fervorem
et conversationem laudabilem detestabili fine
clauserint. Quamobrem quid principaliter ducat ad
Deum manifeste poterimus agnoscere, si ruinae ac
deceptionis illorum causa diligentius a nobis fuerit
indagata. Illis namque cum exuberarent praedictarum
opera virtutum, discretio sola deficiens usque
ad finem ea durare non sivit. Nec enim alia lapsus
eorum causa deprehenditur, nisi quod minus a senioribus
instituti, nequaquam potuerunt rationem
discretionis adipisci, quae praetermittens utramque

nimietatem, via regia docet monachum semper incedere,
et nec dextera virtutum permittit extolli,
id est, fervoris excessu continentiae justae modum
inepta praesumptione transcendere, nec oblectatum
remissione deflectere ad vitia sinistra concedit, hoc
est, sub praetextu gubernandi corporis contrario
spiritus tepore lentescere. Haec namque est discretio,
quae oculus, et lucerna corporis in Evangelio
nuncupatur, secundum illam sententiam Salvatoris:
Lucerna corporis tui est oculus tuus: quod si

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.