PL 49, col. 277

De coenobiorum institutis (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In English: The Twelve Books on the Institutes of the Cœnobia, and the Remedies for the Eight Principal Faults 6

somnum nocturna delusi fallacia, vires minuant
multo tempore conquisitas, laminis plumbeis
renum contegant loca, quo scilicet metalli rigore
genitalibus membris applicito, obscenos humores
valeant inhibere: intelligentes se proculdubio esse
vincendos, nec jam posse propositum certamen
demptis viribus adimplere, si provisam pudicitiae
soliditatem fallax noxiae voluptatis imago corruperit.
CAPUT VIII. De comparatione purificationis eorum qui in terreno agone certamen habituri sunt.
Itaque si agonis mundialis intelleximus disciplinam,
cujus exemplo beatus Apostolus nos voluit
erudire, docens quanta in illa sit observatio, quanta

diligentia, quanta custodia: quid nos conveniet
facere, qua puritate oportebit custodire nostri corporis
atque animae castitatem, quos necesse est
quotidie sacrosanctis Agni carnibus vesci, quas
neminem immundum contingere etiam veteris legis
praecepta permittunt! In Levitico namque ita praecipitur:
Omnis mundus manducabit carnes. Et,
Anima quaecumque comederit de carnibus sacrificii
salutaris quod est Domini, in qua est immunditia,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.