PL 49, col. 627
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In English: The Conferences of John Cassian 5.12 · The Conferences of John Cassian 5.11
quod ἄλυς ( al. μῆνις) dicitur. Quae omnia
aequali sunt a nobis horrore damnanda. Tristitiae
genera sunt duo: unum, quod vel iracundia desinente,
vel de illato damno ac desiderio praepedito
cassatoque generatur; aliud, quod de irrationabili
mentis anxietate seu desperatione descendit. Acediae
genera sunt duo: unum, quod ad somnum praecipitat
aestuantes; aliud, quod cellam deserere ac fugere
cohortatur. Cenodoxia licet multiformis ac multiplex
sit, et in diversas species dividatur, genera
tamen ejus sunt duo: primum, quo pro carnalibus
ac manifestis extollimur rebus; secundum, quo pro
spiritalibus et occultis desiderio vanae laudis inflammamur.
CAPUT XII. In quo sit utilis cenodoxia.
Una re tamen cenodoxia utiliter ab incipientibus
assumitur, ab his dumtaxat qui adhuc vitiis carnalibus
instigantur, ut, verbi gratia, si illo tempore quo
fornicationis spiritu perurgentur, mente conceperint,
vel sacerdotalis officii dignitatem, vel opinionem
cunctorum, qua sancti et immaculati esse creduntur,
et ita immundos concupiscentiae stimulos quasi turpes
atque indignos, vel existimationi suae, vel illi
ordini judicantes, hac saltem contemplatione declinent,
minore malo id quod majus est, retundentes.
Satius enim est cenodoxiae vitio quemcumque pulsari,