PL 49, col. 626

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In English: The Conferences of John Cassian 5.11

adjici poscimus, aliis displicere, et invenimur injuriam
multis, dum nostrae gulae ac desiderio satisfacere
cupimus, irrogare: propter quod omnimodis
haec in nobis est castiganda libertas. Fornicationis
genera sunt tria: primum, quod per commixtionem
sexus utriusque perficitur; secundum, quod absque
femineo tactu, pro quo Onan patriarchae Judae filius
a Domino percussus legitur, quod in Scripturis
sanctis immunditia nuncupatur [(Genes. XXXVIII)] , super
quo Apostolus: Dico autem innuptis et viduis,
bonum est illis si sic permanserint sicut et ego [(1 Cor.
7)]
: quod si se non continent, nubant; melius est enim
nubere quam uri; tertium, quod animo ac mente
concipitur. De quo Dominus in Evangelio, Qui viderit
mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus

est eam in corde suo [(Matth. V)]
. Quae tria genera beatus
Apostolus pari modo exstinguenda pronuntians, Mortificate,
inquit, membra vestra quae sunt super terram,
fornicationem, immunditiam, libidinem [(Coloss.
III)]
, etc. Et iterum de duobus ad Ephesios: Fornicatio
et immunditia nec nominetur in vobis [(Ephes. V)]
.
Et iterum: Illud autem scitote, quod omnis fornicator,
aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus,
non habet haereditatem in regno Christi et Dei [(Ibid.)]
.
Quae tria ut a nobis pari observatione caveantur, similis
nos eorum a regno Christi atque una deterret
exclusio. Philargyriae genera sunt tria: primum,
quod renuntiantes divitiis ac facultatibus suis spoliari
non sinit; secundum, quod ea quae a nobis dispersa
sunt vel indigentibus distributa, resumere nos

majori cupiditate persuadet: tertium, quod ea, quae
ne antea quidem possedimus, desiderari acquirive
compellit. Irae genera sunt tria: unum, quod
exardescit intrinsecus, quod Graece θυμὸς dicitur;
aliud, quod in verbum et opus effectumque prorumpit,
quod ὀργὴ nuncupatur, de quibus et Apostolus, Nunc autem deponite,
inquit, et vos omnem iram et
indignationem; tertiam, quod non ut illa ferventer
ad horam digeritur, sed per dies et tempora reservatur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.