PL 49, col. 797

Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne

In English: The Conferences of John Cassian 9.22

suis admissis veniam postulabit, quisquis remissus
erga suos dumtaxat, non erga Domini sui exstiterit
debitores. Solemus etenim nonnulli, quod est deterius,
erga illa quidem quae admittuntur ad injuriam
Dei, quamvis magnorum sint criminum, placidos nos
et clementissimos exhibere; erga nostrarum vero vel
parvissimarum offensionum debita exactores immites
atque inexorabiles inveniri. Quisquis igitur in
se delinquenti fratri non ex corde dimiserit, non indulgentiam,
sed condemnationem deprecatione hac
sibimet impetrabit, suaque professione semetipsum
poscit dirius judicari, dicens, Remitte mihi sicut et
ego remisi. Quod cum illi secundum suam petitionem
fuerit repensatum, quid aliud subsequetur quam
ut, exemplo suo, implacabili ira et irremissa sententia

puniatur? Ideoque si clementer volumus judicari,
nos quoque erga illos qui in nos deliquerunt oportet
esse clementes. Tantum enim remittetur nobis,
quantum nos remiserimus eis qui nobis quacumque
malignitate nocuerunt. Quod formidantes nonnulli,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.