PL 49, col. 888
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In English: The Conferences of John Cassian 12
ipsius necessitas cogit, quaesumus ut cum venia
tui, si qua forte inverecundius fuerint denudata, suscipias.
Primum ergo est quod per somni quietem
mentis vigore laxato observari nequaquam illius valeat
commotionis obreptio. Secundo, quod etiam
urinae collectio cum vesicae capacitatem quiescentibus
nobis indesinenter confluxu interni humoris oppleverit,
excitet membra marcescentia, quod etiam
parvulis vel spadonibus eadem nihilominus lege contingit.
Unde fit ut si non oblectatio libidinis vulnerat
mentis assensum, confusione tamen eam humiliet
turpitudo membrorum.
CAPUT X. Responsio quod per somnum accidens carnis commotio non officiat castitati.
Chaeremon: Apparet vos necdum verae castitatis
agnovisse virtutem, quandoquidem districtionis auxilio
eam a vigilantibus tantum creditis retentari. Et
inde est quod putatis a dormientibus, quasi rigore
animi resoluto, integritatem non posse servari. Porro
castitas non, ut arbitramini, districtionis praesidio,
sed amore sui et propriae puritatis delectatione subsistit.
Non enim castitas, sed continentia dicitur,
ubi adhuc ei aliqua resistit adversitas voluptatis.
Videtis ergo his qui castitatis affectum per Dei gratiam
medullitus receperunt, districtionis cessationem
cum dormiunt non obesse, quae infida etiam vigilantibus