PL 49, col. 974
Collationes (Joannes Cassianus), J. P. Migne
In English: The Conferences of John Cassian 14.11 · The Conferences of John Cassian 14.12
conjecturaveris [(Coloss. II)]
. Quae de superstitionibus
legis dicta esse non dubium est, in quas si quis inciderit,
proculdubio moechatus a Christo, ab Apostolo
non meretur audire: Despondi enim vos uni viro virginem
castam exhibere Christo [(II Cor. XI)]
; sed illud
ad eum quod sequitur voce ejusdem Apostoli dirigetur: Timeo autem vos, ne sicut serpens seduxit Evam
astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate
quae est in Christo Jesu
[(Ibid.)]
. Quod si immunditiam
hujus quoque fornicationis effugerit, habebit
quartam quae haeretici dogmatis adulterio perpetratur.
De qua idem B. Apostolus: Ego, inquit, scio,
quia post discussionem meam intrabunt lupi graves in
vos, non parcentes gregi, et ex vobis ipsis surgent viri
loquentes perversa, ut abducant discipulos post se
[(Actor. XX)] .
Hanc etiam qui potuerit declinare, caveat
ne subtiliore peccato in fornicationis vitium
collabatur, quae scilicet in cogitationum pervagatione
consistit, quia omnis cogitatio non solum turpis,
sed etiam otiosa, a Deo quantulumcumque discedens,
a perfecto viro immundissima fornicatio
deputatur.
CAPUT XII. Interrogatio, quomodo possit ad oblivionem saecularium carminum perveniri.
Germanus: Ad haec ego occulta primum compunctione
permotus, ac deinde graviter ingemiscens,
Haec, inquam, omnia quae copiosissime digessisti
majora mihi intulerunt desperationis augmenta
quam hactenus sustinebam. Quippe cui praeter
illas generales animae captivitates, quibus non dubito
infirmos quosque pulsari extrinsecus, speciale