PL 50, col. 1001
Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne
talem sobolem procreent; cum hoc ipsum etiam in
equarum gregibus apud Hispanos dicatur fieri. Multa
dicuntur similiter fieri in animalium foetibus; et
Quintilianus in ea controversia in qua accusabatur
matrona, quod Aethiopem peperit, pro defensione
illius argumentatur, hanc concipientium esse naturam,
quam supra diximus. Sed et mulieri accidisse
traditur, et scriptum reperitur in libris antiquissimi
et peritissimi medici Hippocratis, quod suspicione
adulterii fuerat punienda, cum pulcherrimum peperisset
utrique parenti generique dissimilem, nisi memoratus
medicus solvisset quaestionem, illos admonens
quaerere ne forte aliqua talis pictura esset in
cubiculo, qua inventa, mulier a suspicione liberata
est. Sed ad hanc rem, quam fecit Jacob, virgarum
ex diversis arboribus trium copulatio quid contulerit
utilitatis, quod attinet ad varias pecudes multiplicandas,
non apparet omnino; nec aliquid ad hoc commodi
interest, utrum ex unius generis ligno varientur
virgae, an plura sint lignorum genera, cum sola quaeratur
lignorum varietas. Ac per hoc cognovit inquiri
prophetiam aliquam res ista, quam sine dubio, ut
propheta, fecit Jacob, et ideo nec fraudis arguendus
est; non enim tale aliquid nisi revelatione spiritali
eum fecisse credendum est. Virgae populeae et amygdalinae,
sive ex platanis, testimonia intelligenda sunt
ex lege atque prophetis et agiographis; quae Dominus
noster ex parte decorticavit, et ex parte in proprio
colore dimisit: decorticavit enim cum dicit: Scriptum est, Oculum pro oculo, dentem pro dente;
ego autem dico vobis, non reddere adversario omnino
talionem
[(Matth. V)]
; vel cum interrogatus a Judaeis
si deberet uxorem quis juxta praeceptum Moysi quacumque
ex causa dimittere, respondisse scribitur, ad
duritiam cordis eorum fuisse a Moyse praeceptum:
nam ab initio non ita fuisse [(Id. XIX; Marc. X)] ; et
iterum, Scriptum est enim, Diliges proximum tuum,
et odio habebis inimicum tuum; ego autem dico vobis:
Orate pro inimicis vestris, et benefacite his qui vos persequuntur
[(Matth. XXII; Luc. X; Marc. X)] ;
et caetera:
hunc enim versiculum ex parte decorticare
visus est, cum dicit debere diligi inimicum; ex parte
vero in proprio colore dimisit, illud videlicet quod
de diligendo proximo ante praemisit: oves enim accipiendi
sunt ii qui ad fidem veniunt Christi; arietes
vero, beati intelligendi sunt apostoli, seu Ecclesiarum
ministri; canales autem aquarum. Evangeliorum
accipiendi sunt libri; virgae vero testimonia sunt veteris
Testamenti, quae Evangeliis contexta noscuntur.
Primum autem tempus conceptionis, aut Pentecostes
accipiendus est dies, in qua per praedicationem apostolorum,
velut primitivi tria millia virorum scribuntur
simul concepisse divinum sermonem; aut certe
tempus accipiendum est Quadragesimae aut Paschae,
in quo poenitentibus et catechumenis juxta intelligentiae
illorum mensuram, aut spiritaliter Scripturarum
testimonia proferuntur, aut certe secundum historiae
textum, utrisque videlicet apta, ex quibus valeant
auditu concipere, et fructus bonorum operum
procreare. Decorticantur enim simul virgae, cum
Scripturarum testimonia, quae secundum historiam
nequaquam stare videntur, spiritaliter a sacerdotibus
explanantur, ut de lepra parietis et pelliculae staminis
et subtegminis in Levitico scriptum est. Quod autem
pro mercede sua Jacob varium et fulvum sive
maculosum tam in ovibus quam in capris sibi dicit
dari, hoc significat quod in Evangelio Scribis et Pharisaeis
legitur respondisse: Non veni vocare justos,
sed peccatores in poenitentiam [(Matth. IX)]
. Quod vero
ait: Respondebit mihi cras justitia mea, judicii tempus
indicat, quando fidelibus redditurus est beatitudinis
sempiternam mercedem, et infidelibus ac praevaricatoribus
poenarum illaturus est ultionem. Intellectus
sacri eloquii inter textum et mysterium tanta est
libratione pensandus, ut utriusque partes lance moderata,
hinc neque nimiae discussionis pondus deprimat,
neque rursum torpor incuriae vacuum relinquat.