PL 50, col. 1000

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

me intrabis, conduxi enim te pro mandragoris filii mei;
tamquam diceret, Doctrinae quam diligis vis conferre
bonam opinionem, noli defugere officii laborem. Haec
in Ecclesia geri, quisquis adverterit, cernit. Experimur
in exemplis quod intelligimus in libris. Quis
non videat geri toto orbe terrarum, venire omnes ab
operibus saeculi, et ire in otium agnoscendae veritatis,
tamquam in amplexum Rachel, et excipi de
transverso ecclesiastica necessitate, atque ordinari
in labore tamquam Lia dicente, Ad me intrabis, quibus
caste mysterium Dei dispensantibus ut in hujus
saeculi nocte Deo generent filios Dei, laudantur a
populis etiam in illa vita cujus amore conversi spem
saeculi reliquerunt, et ex cujus professione ad ministerium
regendae plebis assumpti sunt: id enim agunt
in omnibus laboribus suis, ut illa professio a qua se
converterant, quia tales rectores populis dedit, latius
et clarius glorificetur: tamquam Jacob non recusante
noctem Liae, ut Rachel pomis suaveolentibus
et clare nitentibus potiatur; quae aliquando et ipsa

praestante misericordia Dei, per se ipsam parit, vix
tandem quidem, quia perrarum est, ut, In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus
erat Verbum; et quidquid de hac re sapienter dicitur,
sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter
vel ex parte capiatur. Sequitur:
[(Vers. 26 seqq.)] Da mihi uxores et liberos meos,
pro quibus servivi tibi, ut abeam; tu nosti servitutem
qua servivi tibi. Ait ei Laban, Inveniam gratiam in
conspectu tuo; experimento didici quod benedixerit
mihi Deus propter te; constitue mercedem tuam quam
dem tibi. At ille, Tu nosti, inquit, quomodo servierim
tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc
dives effectus es, benedixitque tibi Deus ad introitum
meum. Satis advertendus est et notandus Scripturarum
sensus, ne, cum ita quisque locutus fuerit, quasi
gloriari videatur; multum enim interest quod adjecit, Benedixit te Deus in introitu meo;
ingressum enim

voluit intelligi, gratias hinc agens Deo. Sequitur:
[(Vers. 31 seqq.)] Dixitque Laban, Quid dabo tibi?
At ille ait, Nihil volo; sed si feceris quod postulo, iterum
pascam et custodiam pecora tua. Gyra omnes greges
tuos, et separa cunctas oves varias et sparso vellere:
et quodcumque fulvum et maculosum variumque fuerit,
tam in ovibus quam in capris, erit merces mea. Respondebitque
mihi cras justitia mea, quando placiti tempus
advenerit coram te; et omnia quae non fuerint varia, et
maculosa, et fulva, tam in ovibus quam in capris, furti
me arguent. Dixitque Laban, Gratum habeo quod petis.
Et separavit in die illo capras, et oves, et hircos, et
arietes varios et maculosos; cunctum autem gregem
unius coloris, id est alvi et nigri velleris, tradidit in
manus filiorum suorum, et posuit spatium itineris inter
generum et se, dierum trium, qui pascebat reliquos greges
ejus. Tollens ergo Jacob virgas populeas virides et
amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas,
detractisque corticibus, in his quae spoliata fuerant candor
apparuit; illa vero quae integra erant viridia permanserunt;

atque in hunc modum color effectus est
varius. Posuitque eas in canalibus ubi effundebatur
aqua, ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos
haberent virgas, et in aspectu earum conciperent;
factumque est in ipso calore coitus, ut oves intuerentur
virgas, et parerent maculosa et varia, et diverso colore
sparsa. In facto Jacob qui virgas excorticavit, detrahens
ut album varie appareret, sic in conspectu
fetus pecorum variarentur, cum matres in alveis
aquarum biberent, et visis virgis illam varietatem
conciperent, ut ex duplici desiderio dum avide bibunt
et ascenduntur a maribus, tales fetus conciperent
quales umbras arietum desuper ascendentium
in aquarum speculo contemplabantur: ex virgis enim
in canalibus posius varius erat etiam imaginum color.
Nec mirum hanc in conspectu feminarum esse
naturam, ut quales perspexerint, sive mente conceperint,
in extremo voluptatis aestu quae concipiunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.