PL 50, col. 999
Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne
quantum mihi et cuilibet homini renuntiabat visus,
et olfactus, et gustus. Proinde rem comperi pulchram
et suaveolentem, sapore autem insipido; et
ideo cur eam mulier tantopere concupierit, ignorare
me fateor, nisi forte propter pomi raritatem et odoris
jucunditatem. Cur vero ipsam rem gestam sancta
Scriptura tacere noluerit, quae non utique talia desideria
muliercularum nobis pro magno insinuare
curaret, nisi aliquid in eis magnum quaerere commoneret,
nihil amplius conjicere valeo, quam quod
ex illo communi sensu mihi suggeritur: ut illo mandragorico
pomo figurari intelligam famam bonam,
non eam quae confertur, cum laudant hominem pauci
justi atque sapientes, sed illam popularem, qua etiam
major et clarior notitia comparatur; non ipsam per
sese expetendam, sed intentioni bonorum, qua generi
humano consulunt, pernecessariam. Unde dicit
Apostolus, Oportet etiam testimonium habere bonum
ab eis qui foris sunt [(I Tim. III)]
. Qui licet parum sapiant,
reddunt tamen plerumque labori eorum per
quos sibi consulitur, et splendorem laudis, et odorem
bonae opinionis. Nec ad istam gloriam popularem
primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia,
nisi quicumque in actionum periculis et labore versantur.
Propterea Liae filius mala mandragorica invenit
exiens in agrum, id est, honeste ambulans ad
eos qui foris sunt. Doctrina vero illa sapientiae, quae
a vulgi strepitu remotissima in contemplatione veritatis
dulci delectatione defigitur, hanc popularem
gloriam quantulamcumque non assequeretur, nisi
per eos qui in mediis turbis agendo ac suadendo
populis praesunt, non ut praesint, sed ut prosint: quia
dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis
administratur utilitas, et quorum auctoritas
populis chara est, testimonium perhibent etiam
remotiori vitae propter studium conquirendae et contemplandae
veritatis, otiose quodammodo mala mandragorica
per Liam veniunt ad Rachel. Ad ipsam
vero Liam per filium primogenitum, id est, per honorem
fecunditatis ejus, in qua est omnis fructus
laboriosae atque inter incerta tentationum periclitantis
actionis, quam plerique bono ingenio praediti,
studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis
esse possint, tamen vitant propter turbulentas occupationes,
et in doctrinae otio, tamquam speciosae
Rachel fruuntur amplexibus. Sed quia bonum est
ut etiam haec vita latius innotescens popularem gloriam
mereatur, injustum est autem ut eam consequatur,
si amatorem suum administrandis ecclesiasticis
curis aptum et idoneum in otio detinet, nec
gubernationi communis utilitatis impartit, propterea
Lia sorori suae dicit, Parum est tibi quod virum meum
accepisti, insuper et mandragoras filii mei vis accipere?
per unum virum significans eos omnes qui cum sint
agendi virtute habiles, et digni quibus regimen Ecclesiae
committatur ad dispensandum fidei sacramentum,
illi accensi studio doctrinae atque indagandae et
contemplandae sapientiae, se ab omnibus actionum
molestiis removere, atque in otio discendi atque docendi
recondere volunt. Ita ergo dictum est, Parum
est tibi quod accepisti virum meum, insuper et mandragoras
filii mei vis accipere? Ac si diceretur, Parum
est quod homines favore rerum gerendarum necessarios
in otio detinet vita studiosorum, insuper et
popularem gloriam requirit? Proinde ut eam juste
comparet, impartit Rachel virum suum sorori suae
illa nocte: ut scilicet qua virtute laboriosa regimini
populorum accommodati sunt, etiam si scientiae vacare
deligerent, suscipiant experientiam tentationum,
curarumque sarcinam pro utilitate communi, ne ipsa
doctrina sapientiae, cui vacare statuerunt, blasphemetur,
neque adipiscatur ab imperitioribus populis
existimationem bonam, quod illa poma significant,
et quod necessarium est ad exhortationem discentium.
Sed plane ut hanc curam suscipiant, vi coguntur.
Satis et hoc significatum est, quod cum veniret de
agro Jacob, occurrit ei Lia, eumque detinens ait, Ad