PL 50, col. 1004

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

venit. Potest etiam per Laban mundus exprimi,
qui cum furore Jacob persequitur, quia electos quosque,
qui Redemptoris nostri membra sunt, persequendo
opprimere conatur. Hujus filiam, id est, seu
mundi, seu diaboli, Jacob abstulit, cum sibi Christus
Ecclesiam ex gentilitate conjunxit; quam et de domo
patris abstraxit, quia ei per prophetam dicit, Obliviscere
populum tuum et domum patris tui [(Ps. XLIV)]
.
Quid vero in idolis, nisi avaritia designatur? Unde
per Paulum dicitur, Et avaritia quae est idolorum servitus [(Ephes. V)]
.
Laban ergo veniens apud Jacob, idolum
non invenit, quia ostensis mundi thesauris diabolus
in Redemptore nostro vestigia concupiscentiae
terrenae non reperit. Sed quae Jacob non habuit, ea
Rachel sedendo cooperuit. Per Rachel quippe, quae
et ovis dicitur, Ecclesia figuratur. Sedere autem, est
humilitatem poenitentiae appetere, sicut scriptum est, Surgite postquam sederitis
[(Ps. CXXVI)]
. Rachel ergo
idola sedendo cooperuit, quia sancta Ecclesia Christum
sequens, vitium terrenae concupiscentiae per humilitatem

poenitentiae cooperuit. De hac cooperatione per
prophetam David dicitur, Beati quorum remissae sunt
iniquitates, et quorum tecta sunt peccata [(Ps. XXXI)]
.
Nos quidem Rachel illa significabat, qui idola sedendo
premimus, si culpas avaritiae poenitendo damnamus.
Quae avaritiae immunditia non illos qui viriliter
currunt impedit, quibus dicitur, Viriliter agite et confortetur
cor vestrum [(Ps. XXX)]
; sed hos maxime impedit,
qui quasi effeminato gressu gradientes, per
blandimenta saeculi resolvuntur. Unde illic ejusdem
Rachelis haec verba sunt, Juxta consuetudinem feminarum
nunc accidit mihi: id est, quasi muliebria se
habere innotuit. Laban autem postquam persecutus
esset Jacob, et invenisset eum, et locuti essent inter se
inientes foedus, tulit Jacob lapidem, et erexit illum in
titulum, dixitque fratribus suis, Afferte lapides. Qui
congregantes fecerunt tumulum, quem vocabat Laban,
Tumulum testis; et Jacob, Acervum testimonii. Inter
fideles enim tam Judaeos quam gentes, testis est lapis

eminens similitudine Christi, et acervus lapidum,
quod est turba credentium. Sequitur:
[(Cap. XXXII.--Vers. 1, 2.)] Jacob quoque abiit
itinere quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei:
quos cum vidisset, ait. Castra Dei sunt haec. Et appellavit
nomen loci illius Manaim, id est, castra. Castra
Dei quae vidit Jacob in itinere, nulla dubitatio est
quod angelorum fuerit multitudo. Ea quippe in Scripturis,
coeli militia nominatur. Pulchre ad fratrem
iturus inimicum, angelorum se comitantium excipitur
choris.
[(Vers. 3 seqq.)] Misit autem nuntios ante se ad Esau
fratrem suum in regionem Edom, praecepitque eis, dicens,
Sic loquimini domino meo: Haec dicit frater tuus
Jacob, Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in
praesentem diem. Habeo boves, et asinos, et oves, et
servos atque ancillas; mittoque legationem ad dominum
meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. Reversi
sunt ad Jacob nuntii, dicentes, Venimus ad Esau fratrem
tuum, et ecce properat in occursum tuum cum quadringentis

viris. Timuit Jacob valde, et perterritus divisit
populum qui secum erat, greges quoque, et oves,
et boves, et camelos in duas turmas. Quaeri potest quomodo
habuerit fidem promissionis Dei, quando quidem
dixit, Si venerit ad turmam primam frater meus,
et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur.
Sed etiam hoc fieri potuit, ut averteret castra
ejus Esau; et tamen Deus post illam afflictionem
adesset, ut liberaret eum, et quae promisit impleret.
Et admonendi sumus hoc exemplo ut quamvis credamus
in Deum, faciamus tamen quae facienda sunt
ab hominibus in praesidium salutis; ne praetermittentes
ea Deum tentare videamur. Denique post haec
quae verba dicat idem Jacob, considerandum est: Deus,
inquit, patris mei Abraham, et Deus patris mei
Isaac, qui dixisti mihi, Revertere in terram tuam, et in
locum nativitatis tuae, et bene faciam tibi; minor sum
cunctis miserationibus, et veritate quam explesti servo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.