PL 50, col. 1005
Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne
tuo: in baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc
cum duabus turmis regredior; erue me de manu fratris
mei, quia valde eum timeo, ne forte veniens percutiat
matrem cum filiis; tu locutus es quod bene faceres mihi,
et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae
multitudine numerari non potest. Satis in his verbis et
humana infirmitas et fides pietatis apparet. Sequitur: Cumque dormisset ibi nocte illa, separabat de his quae
habebat munera Esau fratri suo, capras ducentas, hircos
viginti, oves ducentas, et arietes viginti, camelos
foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et
tauros viginti, asinas viginti, et pullos earum decem;
et misit per manus servorum suorum singulos seorsum
greges. Dixitque pueris suis, Antecedite me, et sit spatium
inter gregem et gregem. Et praecepit priori, dicens,
Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit
te, cujus es? aut, quo vadis? et cujus sunt ista quae
sequeris? respondebis, Servi tui Jacob; munera misit
domino meo Esau: ipse quoque post nos venit. Similiter
mandata dedit secundo ac tertio, et cunctis qui sequebantur
greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau,
cum inveneritis eum; et addetis, Ipse quoque servus tuus
iter nostrum insequitur; dixit enim, Placabo illum muneribus
quae praecedunt, et postea eum videbo: forsitan
propitiabitur mihi. Praecesserunt itaque munera ante
eum; ipse vero mansit nocte illa in castris; dixit enim,
Placabo vultum ejus in muneribus praecedentibus eum,
Scriptor libri narrat de Jacob; dixit enim, Placabo
vultum ejus.
Hucusque verba Jacob dixisse intelligitur; caetera
vero sua intulisse, quod ait, In muneribus praecedentibus
eum: tamquam diceret, In muneribus quae praecedebant
Jacob, placabo vultum fratris mei; ordo
enim verborum Jacob: Placabo vultum ejus, et post
haec videbo faciem ejus; forsitan enim suscipiet faciem
meam; interposita autem sunt verba scriptoris, In muneribus praecedentibus eum.
Sequitur:
[(Vers. 22 seqq.)] Cumque mature surrexisset, tulit
duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis,
et transivit torrentem Jaboch: transductisque omnibus
quae ad se pertinebant, remansit solus; et ecce vir luctabatur
cum eo usque mane. Qui cum videret quod eum
superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim
emarcuit. Dixitque ad eum: Dimitte me, jam enim
ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris
mihi. Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit:
Jacob. At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur
nomen tuum, sed Israel: quoniam si contra
Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis?
Interrogavit eum Jacob: Dic mihi quo appellaris
nomine? Respondit: Cur quaeris nomen meum, quod
est mirabile? Et benedixit eum in eodem loco. Vocavitque
Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi
Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
Sensus itaque hic est: Non vocabitur nomen tuum
Supplantator, hoc est Jacob; sed vocabitur Princeps
cum Deo, hoc est Israel; quomodo enim ego princeps
sum, sic et tu, qui mecum luctari potuisti, Princeps
vocaberis. Si autem mecum, qui Deus sum, sive angelus
(quoniam plerique varie interpretantur), pugnare
potuisti, quanto magis cum hominibus, hoc est,
cum Esau, quem formidare non debes? Illud autem
quod in libro Nominum interpretatur, Israel, vir videns
Deum, sive mens videns Deum, omnium pene
sermone detritum, non tam vere quam violenter mihi
interpretatum videtur. Quamvis igitur grandis auctoritatis
sint, et eloquentiae ipsorum nos umbra opprimat,
qui Israel, virum sive mentem videntem Deum,
transtulerunt, nos magis Scripturae, et angeli, vel
Dei, qui Israel ipsum vocavit, auctoritate ducimur,
quam cujuslibet eloquentiae secularis. Hoc autem nomen
illi ab angelo impositum qui cum illo fuit in itinere
de Mesopotamia redeunte luctatus, typum Christi
evidentissime gerit. Nam quod ei prevaluit Jacob
utique volenti, ut mysterium figuraret, significat passionem
Christi, ubi visi sunt ei praevalere Judaei. Et
tamen benedictionem ab eodem angelo quem superaverat