PL 50, col. 1225

Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne

firmet ambiguum. Abraham primus occurrit, qui
egredi compulsus e patria praeceptum convertit in
praemium. Astra jussus aspicere, credidit quod contra
naturam promittebat aeternitas. Promissum
vertit in debitum. Istum decet imitari innumera stellarum
comparatione fecundum; qui exstitit regni
coelestis conviva gloriosus, cujus sinus recte dicitur
paradisus animarum. Fortitudo cordis animae generosae
nihil humile, nihil abjectum permittit arripere.
Celsa sectari, ardua conscendere, facit adversa
superare, desperationem fortibus probationem nullatenus
exhibere permittens. Temperantia Regi coelorum
templum provocat praeparandum, fugatis
tenebris vitiorum, replere lumine splendidissimo
puritatis; abjectis voluptatum fetoribus, castitatis

fragrare thymiamate. Proinde quia justitia Conditori
nos tradere, prudentia majorum exempla sectari,
fortitudo contrarias prosternere potestates, temperantia
templum auctori parari debere, justae definitionis
deliberatione suaserunt; contemptum pristinum
spontaneo emendemus occursu: quia non hunc,
sed illum a quo missus est, offendemus, si causam
salutis dissimulatione aliqua, vel occupatione mundana
crediderimus esse levandam; et quia laborem
ipsius superna potentia invitavit, ut spolia diaboli
victor ipse suscipiat.
CAPUT IV. Cedit Hilarius saeculoque nuntium remittit. Gratia praevenit liberum arbitrium.
6.
Astructioni nostrae ipse B. Hilarius testimonium

praebet ita dicens: Haesitantiae meae invitante pio
Domino, totus cum voluptatibus suis mundus astabat:
quid relinquendum, quid appetendum videretur, animus
meus tamquam collatis apud amicum tractatibus ventilabat.
Quotiens in animo meo velle et nolle successit?
Et quid plura? Absente illo partes suas in me Christus
exsequitur. Tali definitione firmatus occurrit, aspectu
sereno, animo securo, submisso colloquio, quemadmodum
humanum arbitrium divina praecedens gratia
commutaret in melius, digna conversatione, sermone,
mente, habituque demonstrans, manum continuo in
Evangelii missurus aratrum, ne retro vel cogitatione
respiceret. Obita taxatione omnium praediorum totiusque
substantiae, acceptas a germano pecunias vel

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.