PL 50, col. 1226
Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne
usibus pauperum, vel refrigeriis deputat monachorum.
Nequeo, ut dignum est, vel aestimare, vel dicere,
quemadmodum saeculi voluptas, quae aetatis lubrico
et illecebroso humanae fragilitatis solet escario prava
delectatione decipere, ex animo hujus beati abjecta
fuerit respuendo salubri damnata consilio, rationabili
evitata perfugio, desideratae eremi glorificata
secreto: illum evangelicum percontatorem merito
superans, virtute vincens, perfecta consummatione
transcendens. Ille vendere noluit, hic universa distraxit;
ille tristis abscessit, hic laetificatus saeculi
paradisum festinanter intravit. Astructioni nostrae
dignum B. Eucherius testimonium perhibet, ita dicens: Et tu licet omnem censum in Christi pauperes
Christo dives effuderis, tu licet praeferas annis juvenem,
moribus senem, tamen plus est quod eremum
concupisti.
CAPUT V. Hilarius ad monasterium Lirinense secedit. Eremum ad tempus relinquit.
7.
Ruptis ergo occupationum catenis, et auctori
facultatibus traditis, tanto duce terrestrem ingreditur
Lirinensis Insulae paradisum; non unde, more primi
Adae, in hujus vitae mitteretur exsilium, sed unde
jure victoris ad coelestia postmodum regna raperetur.
Hinc jam omnibus nota illa mentis acrimonia, ardens
anima, mens compuncta, quemadmodum singulorum
in ea servorum Dei profectus alacri inspectione
pervaserit, perseverantiam hauserit, vigilias vicerit, abstinentiam
rapuerit, humilitatis mansuetudinem transcenderit,
orationis instantiam superaverit, lacrymarum
flumina meruerit, gratias omnium sibimet vindicaverit,
compunctionum virtutes attraxerit, et vim
intulerit regno coelorum, pontificalis gloria mundo
nota satis superque monstravit. Si quidem quantum
compunctionis tunc acquisierit, hinc aperte cognoscitur,
quod postmodum in media civitate eremitica fecit
instituta fervere.
8.
Amorem autem secreti ita medullitus hausit insertum,
ut cum illum ducem suum patremque profectuum
in sacerdotali fastigio collocatum sub ordinationis
principium crediderit comitandum, statim
definierit relinquendum. Quantus amor eremi fuit,
apud quem B. Honorati dilectio potuit studio charitatis