PL 50, col. 1227
Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne
imminui? Sed, o ardentissima compunctionis
flamma, nequeo tuum, sauciato intuitu, videre fulgorem.
Quid tantopere fugis? Quid deseris? Quasi
alibi possis lumen parare, quam ubi auctor elegerit.
Licet velis proprio gaudere secreto, licet consueto
eremi rapiaris affectu patrem deserens, pater
effectus postmodum reverteris. Relationi huic
scripta beati Eucherii praebent attestationem, quae ad
eum directa testantur: Magno, inquit, animo egressus
dudum de domo tua et de cognatione tua usque in mare
magnum recedentia eremi secreta penetraveras; majore
tamen virtute repetita a te est eremus quam petita. Siquidem
hospes ingressus habuisti ducem et velut itineris
tui praevium, quem deinde etiam militiae coelestis magistrum;
cumque in pontificali fastigio persequendum
putasses, ad familiare eremi secretum te amor retulit.
Et quia nobis multorum necesse est astructionibus
narrationem suscepti operis confirmare, quisquis plenius
ista scire voluerit, opus illud ubi haec digne
sunt digesta, percurrat.
CAPUT VI. Honoratum in extremis positum convenit. Designatur ab Honorato sibi successurus Hilarius. Rapitur ad episcopatum.
9.
Emenso biennio, cum ad meriti proprii percipiendum
praemium ex incerto vitae istius cursu
beatus pontifex vocaretur Honoratus, missis epistolis,
ut extremis suis interesse deberet admonuit. Ita jussionem
ejus festinavit implere, ac si revocaretur ad
eremum. Cumque ad tantum virum crebra sublimium
virorum agmina benedictionis accipiendae gratia adventarent,
coeperunt de successore beati Honorati
flagitare responsum. Excitati desuper animi de electione
pontificis ad judicium perrecturi testimonium
postulabant; supremo halitu summum meritis singularibus
digito demonstravit antistitem. Impensis ergo
supremis obsequiis, iterum sanctus Hilarius ad eremi
secreta festinat. Sed illa Divinitatis potentia, quae
modis occultis suam per humana ministeria peragit
voluntatem, illustris Cassii, qui tunc praeerat militibus,
animum repente succendit, ut ignotum, ut longe
positum, ut denique ad eremum properantem ardenter
expeteret, fortiter retineret, violenter attraheret.
Electum civium numerum cum non parva manu dirigit
militantum. Feliciter pervenitur: spiritalis praeda
astat ante oculos inquirentium, et nihilominus
ignoratur. Quorumdam tamen indiciis declarata capitur.
Et, o supernae gratiae dispensatio inaudita! ibi
officia pastoris oves egerunt, nec immerito postmodum
abegit exinde lupum, ubi oves primitus officia
pastoris peregerunt. Cumque sollicito gregis agmine
servaretur, animus ejus plus de divini judicii demonstratione