PL 50, col. 1230

Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne

sacra ministeria captivis potius solatia quam praestarent
Ecclesiis ornamenta. Quid dicam cupidus?
Quid omittam nescius, ab his qui majora sciunt
negligens judicandus? Quidquid argenti omnes basilicae
habuerunt, captivorum redemptioni protinus
deputavit; cumque omnia cognovisset expensa, exsultans
atque congratulans, quia vota fidelium dispensatione
sua videbat coeli in sedem praemissa. Numquidnam
poterit aestimari quantum visceribus ejus
insederit pietas, qui usque eo credidit omnia distrahenda,
quousque ad patenas vel calices vitreos veniretur?
Accendit studia offerentium dispensatione
laudabili, nec ut fatigarentur rejecit, sed ut iterato
offerrent uberius excitavit, quod offerentium devotio
gratanter optavit, ut oblatio sua primum sacris altaribus,

postmodum membrorum Christi redemptionibus
militaret.
CAPUT IX. Ut se gessit erga servos Dei.
12.
Quemadmodum etiam servi Dei debeant honorari,
documentis spiritalibus salubriter imitandum
posteris non negavit. Nam cum sanctum Caprasium,
sicut ipse dicere solitus erat, angelica in insulis conversatione
degentem infirmitate fatigari corporea,
certis nuntiis comperisset, ad ejus occursum celeri se
festinatione proripuit: ad cujus pedes residens, ut
sui meminisset, humilitate submissa et virtute inclyta
flagitabat. Juste, dum tanto eremi incolae impendit
obsequium, et singularem praebet humilitatis
affectum sacerdotalem dignitatem quo magis extolleret

solerter invenit. In eodem loco tunc temporis
sanctum Faustum presbyterum pariter et abbatem
ita futurorum praescius honoravit, ut inter se et sanctos
sacerdotes Theodorum et Maximum medium
compulerit residere. Constat ergo humilitatis culmina
proprio eum comparasse despectu, et celsum
proinde virtutum meruisse fastigium. Sed forte haec
tanta et tam multiplicia verae humilitatis exempla
aliquod superbiae supercilium generarunt, et non
potius sublimia humilitatis compararunt celsa praeconia.
Exstitit rigidus, sed superbis; exstitit terribilis,
sed saeculi iniquitate turgentibus, coenodoxiae vanitate
tumentibus. Caeterum congregationi sanctae et
consummatis viris, non solum cor atque animum, sed
et corpus quoque promptissime prosternebat.
CAPUT X. Qualis erga saeculi potestates.
13.
Quantum igitur districtionis habuerit in causa
justitiae, apertissime declaravit; ita ut ne dignitati
quidem pepercerit praefecturae. Nam cum saepius
praefectum temporis illius secrete monuisset ut ab
injustis judiciis se temperaret, et consuetudinario

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.