PL 50, col. 1229
Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne
illius temporis incerto tumultu, quem pax longa
nutrierat, congregationem subito institueret secreti
cupidam, continentiae virtute crescentem, quam suo
non minus pene imbuit exemplo quam formavit eloquio.
Huic affectu animi promptum, sed effectu sermonis
imparem me esse profiteor, ut incipere audeam,
qua pietate sustinuerit infirmos, quibus doctrinis imbuerit
imperitos. Quidquid in virtute summum, in
celsitudine arduum, in mortificatione corporis asperum,
in saeculi contemptu vilissimum, aequitate justitiae
pretiosum, correctione providum, sapientiae
consideratione praecipuum, coelesti desiderio sempiternum,
exercuit, implevit, ostendit. Adeptus ipse
coelestem gloriam, exemplo suo fecit alios adipisci.
Ad philosophiae supernae dogmata expeditus incessit,
ut alii quoque incederent inflammavit. Usum vitae
temporariae minimis, immo nullis exegit impendiis,
et ita docuit singulis dierum curriculis transigendum
ad obtinenda futura praemia. Innovato studio semper
exarsit, et ut alii inardescerent oratione et adhortatione
coegit.
CAPUT VIII. Episcopus factus, fit omnium exemplum. Ornamenta ecclesiarum pauperibus erogat.
11.
Cum primum speculatoris suscepit officium,
in seipso primum monstravit quemadmodum congregatio
mundum contemneret, corpus despiceret,
et vitia superaret, fatigaretur laboribus, manuum
quoque operibus continuis vexaretur, sanctis paginis
inhaereret, jejuniis vigiliisque studium commodaret,
unius tunicae tegmine aestatis ardorem et hiemis
rigorem contenta toleraret, iter pedibus conficeret;
talia sibi suisque ingerens documenta: Manducandi
necessitas incumbit, semina jaciamus: vini
perceptio praesumenda est; vineas excolamus. Implevit
illud apostolicum, ne quem forte gravaret otiosus,
victus proprii habita ratione. Si quid operis superfuerat,
misericordiae deputabat expensis. In meditatione
jugiter permanere, verbi ministerio indesinenter
insistere, multiplicibus coelestis sapientiae
mysteriis saginari, Deum proximumque diligere, sacerdotes
Domini non solum verbis, sed factis accendere,
zeli superni aemulatione flagrare, instituere
monasteria, aedificare templa, digna sacerdotia
consecrare, propriis non solum manibus, sed nec
periculis temperare, suscipere orphanos, confirmare
monachos, accersire saeculares institutione sua,
pontifices ordinare, ita quotidianam sui actus discutere
rationem, ut superno judici tamquam multiplicatum
dispensationis suae talentum niteretur ingerere.
Ita viscera ejus misericordia quatiebat et pietas,
ac si solus ad redimendum paginis coelestibus
urgeretur. Tractavit, secum deliberavit, effecit ut