PL 50, col. 1235

Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne

egredientes tali clamore revocavit: Exite, inquit, exite, quia hoc vobis de gehenna facere non licebit.
Tum spiritalis zeli aemulatio singularis ultionem poenae
terribilem ob eorum exegit injuriam. Nam cum
facilis ad eum tunc inaniter excitata populorum turba
et inconsueta deceptaque venisset, ejusque animum
concitasset, civitatis pars maxima misso desuper
terribili conflagravit incendio; quod ipsi quoque qui
non mediocribus sunt dispendiis fatigati, propria
voce ob ejus vindictam venisse cognoscentes, clamaverunt
flebiliter ejus genibus provoluti, misericordiam
postulantes. Ille autem lectioni intentus, vigiliis
deditus, orationi ac jejuniis jugiter mancipatus,
cilicii asperitate exilitatem tenuati corporis macerabat.
Nec hiemis quidem frigore, quo solent torrentia

flumina glaciali rigore constringi, pedes indumento
adjecto texit, numquam linum lanamve concedens.
CAPUT XV. Zelus animarum et compatientis animi exemplum. Primae sedis Galliarum episcopus cum suis clericis in seminario simul habitans.
19.
Psalmorum mysteriis suavi modulatione cantatis,
fletus uberes adjungebat; orationem gemitibus
inenarrabilibus duplicabat, ab opere nec in noctis
obscuro desistens. Manus nota rapiebantur velocitate
nectendi; mens recolendi exercebatur industria. Semel
evigilatus nec oculis pepercit, nec membra posuit
ad quietem, nihil aliud agens nisi ut eum spiritales
hostium catervae invenirent occupatum pariter
et armatum.

20.
In his profectibus constitutum subitus ardor
accendit, ut Heliodori matrem haeresis Arianae vinculis
colligatam expeteret, illuminaret, attraheret,
et in aeternum oblaturus in praesentia consecraret.
Pietatis autem suae insignia in his, quos ad coeli regna
praemisit, ita intimis misericordiae visceribus demonstravit,
ut nullus valeat imitari. Minimi cujusque lectoris
transitu ejusdem animus taliter vulnerabatur
interius, ut singultibus quateretur, et profunderet
fletus uberrimos, et non aliter ac si unici pignoris
solatio caruisset; casus quoque infirmitatesque suorum,
vulnera propria reputabat; quod sancti Cyrilli
tum levitae manifesto patuit documento, qui basilicis
praepositus construendis, dum marmorum crustas
et theatri proscenia celsa deponeret, fidei opere

nudans loca luxuriae, quod sacrum parabat ornatibus,
subito molarum funibus ruptis, impetus desuper
marmoris venientis stantis pedem cum extrema
digitorum parte occupatum collideret atque minueret:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.