PL 50, col. 1236

Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne

pro cujus gemitu et dolore non minus vulneris vir
beatus excepit in corde, quam collisus sustinebat in
corpore. Cumque ministri vulnus immensum juges
et indefessos sacerdoti gemitus extorqueret, quia
ejusdem cellae erat ejus cella conjuncta, remedia vir
sanctus more solito supplicationibus flagitabat. Paululum
sopore depressus vidit reverendam eminus
astare personam, quae moestitiae causas sollicite perquirebat.
Ille collisum levitae pedem, non solum moerorem
sibi tristitiae, sed vulnus animi indicat inflixisse.
Percontatur: Vis, inquit, ut dolor omnis abscedat?
Optare se omni aviditate, respondit. Produc,
ait, pedem vicarium succidendum, et omnis protinus
dolor ministri aufugiet. Pedem sine haesitatione protendit,
ictum ferientis libenter excepit, tantusque

dolor accessit, ut refectionis dulcedinem doloris excluderet
magnitudo. Evigilans non dubitavit implendum
quod fuerat promissum. Ad praefati cellulam
dirigit inquirentem, ut qualiter se levita sentiret
protinus nuntiaret. Mandat ille omnem recessisse
dolorem; quietem insuper esse concessam. Merito
ejus pietate sanatus creditur, cujus inquisitione quietissimus
reperitur. Qui in revelatione proximi membrorum
propriorum jacturam credidit faciendam,
implevit divinum praeceptum, quin immo feliciter
et excessit, dicente Domino: Diliges proximum tuum
sicut teipsum [(Matth. XXII, 37)]
; ecce invenitur hic
beatus dilexisse proximum supra se, qui, quantum
definitio mentis habuit, membra tradidit amputanda
propria, ut sanaret aliena.
CAPUT XVI. Celidonium deponit.
21.
In excursibus autem quis, ut dignum est, explicabit
quantum ejus praesentia profectum contulerit
civitatibus Gallicanis, sanctum Germanum saepius
expetendo, cum quo sacerdotum ministrorumque
curam et vitam, nec non profectus excessusque tractabat.
Ubi ejus adventus innotuit, flammata ad utrosque
nobilium et mediocrium studia convolarunt,
astruentes Celidonium internuptam suo adhibuisse
consortio: quod apostolicae sedis auctoritas et canonum
prohibent statuta; simul ingerentes saeculi
administratione perfunctum capitali aliquos condemnasse
sententia. Tantae rei novitate permoti, testes

imperant praeparari. Conveniunt ex aliis locis
probatissimi sacerdotes. Res omni ratione prudentiaque
discutitur. Accusatio testimoniis confirmatur.
Adhibetur vera simplexque definitio, ut quem Scripturarum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.