PL 50, col. 1243

Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne

non solum fidelium, sed etiam Judaeorum
concurrunt agmina copiosa: omnium lacrymae invicem
se superare certabant. Deficiente voce, gemitus
increscebant. Hebraeam concinentium linguam in
exsequiis honorandis audisse me recolo. Nam nostros
ita moeror obsederat, ut ab officio solito impatiens
doloris inhibuerit magnitudo. Dein cum ante beati
Genesii altare sanctum corpus inferrent, utriusque
sexus tantus cum lacrymis datus est clamor, ut astra
ipsa percussa vicarium e coelo reddiderint insolitum,
et tonitruis comparandum, fragore consono reboatum.
Hinc iterum nova dilectio graviori fletu corda
succendit, dum singuli cupiunt fimbriam decerpere,
corpusque contingere. Sancti Basilii tum presbyteri,
nunc pontificis summi in venit industria, ut maximam

partem coopertorii utraque manu discerptam, qua
corpus ejus tegebatur, arriperet, et longius recedens
dividendo populis erogaret. Dum dispertiendi
studio laetificat populum tanto munere, paululum retrahuntur
a sepulcro, et sic corpus illud venerabile
atque decorum, ne iterum devotis laederetur obsequiis,
clam est positum in sepulcro. Quod ubi populi
intellexerunt esse tumulatum, tantum subito omnes
clamorem cum gemitu proprio reddiderunt, ut tecta
ipsius basilicae discissa corruere et populos obruere
putarentur.
CAPUT XXIII. Quam pretiosa S. Hilarii memoria et vitae fructus uber.
30.
Vita illius in morte fit apud animos omnium

pretiosa et desiderium tam coelestis antistitis in
laudem renascitur. Eodem tumulato, cum plausu
coepit doctrina illius recenseri, memoria cum gloria
praedicari; mundi contemptus, compunctionis affectus,
lacrymarum fluvius, temporalitatis impetus,
pietatis thesaurus, justitiae culmen, temperantiae moderamen,
omnibus in exemplum trahuntur. Quid
plura? Civitas universa quidquid sacramento confirmare
voluisset, nomen ejus proferebat; astruens similem
postmodum non futurum. Sed summum est,
quod orante ipso amor verus utcumque potuit habere
mendacium. Nam non solum in successoribus, sed
adhuc in multorum pontificum renasci non cessat
augmentis; cum quibus dum laborans hic participat
temporarios fructus, sine dubio aeternorum compar

efficitur gaudiorum; sicut arbor paradisi fecunda,
et quid in praesenti offerat, et quid postmodum gignendo
relinquat, singulari posteritatis fertilitate
procreare non desinit. Quanticumque seu per ipsum
nutu coelesti, seu post ipsum Dei providentia ordinati
sunt sacerdotes, qui ejus intercessioni respondere
eruditione doctrinae, ac crescentibus meritis,
gratia juvante, contendunt. Felix, qui non tantum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.