PL 50, col. 1244
Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne
propriae civitati ex sua institutione providit, verum
etiam diversa loca illuminare accensis fidei calore
innumeris lampadibus, et super candelabrum ponere
procuravit. Ac sic in singulis ejus gratia concalescens
quotidianis profectibus generata renascitur:
quia quidquid ex ejus institutione producitur, eidem
meritissime deputatur. Capitis utique lucris ascribitur,
quidquid membrorum uberrimo cultu percipitur.
Pro omnibus sollicitus, in certamine vitae istius
constitutis orationum solatia impendit, praesentiam
visitationis attribuit, sanctae castigationis vel increpationis
innumera ac reverenda praecepta seminavit spiritalis
et peritus agricola, nunc minitans et dolens,
exsultans et tristis, laetus et anxius, turbulentus et
patiens, serenus atque terribilis, durus et placidus,
remissus atque districtus; nunc suspirio gemens, sed
cum gaudio uberes lacrymas fundens. De cujus pectoris
exundanti fluvio et fonte charitatis irriguo sic
hausit unusquisque quod voluit ac potuit, ut nullum
damnum largitas sancta sentiret; sed erogando cumulum
potius fenerator thesauri coelestis acceperit.
Quia haec est munerum natura coelestium, ut profusiori
fenore in se jugiter crescat, et cum defecisse
putetur, quasi semper incipiat, atque imminutionis
paupertatem descendens augmentum quoddam de
detrimento dispensator divinus semper obtineat.
CAPUT XXIV. Elogium Hilarii.
31.
O magna, praecelsa ac singularis caterva gratiarum!
Quam veneranda recordatione obtutibus
praesentatis, et beneficiis sentitis, profectibus nostris
adhuc militare cognosceris! Tot annorum spatiis
evolutis, in tuorum filiorum renasci non cessas
honoribus atque reparari. Juste perpetuis laudum
titulis honoraris, qui interpellaris et audis, pro supplicantibus
intercedens conveneris et reddis; constringeris,
et ut postulata impetrentur exsequeris;
rogaris, et Deo praestante obtinere non desinis. Ecce
laudis pretiosum titulum, post emeritae sanctitatis
excessum. Ecce caput laureis virentibus et crucis
stemmate coronatum, et fructu virtutum folioque
contextum, quod non defluit in aeternum. Ecce praeconium
post obitum triumphalibus meritis proponendum.
Jacet in sepulcro ejus corpus conditum,
cujus precibus reserantur regna coelorum. In diversa
virtutum culmina innovari tuorum non desistunt insignia
meritorum. Cur anima tua non majora praestet
in paradisi beatitudine posita, quam in saeculi
certamine constituta; cujus virtutem ne signa proderent,
oratio impetravit? Unicum pignus et decus
sacerdotii, et totius coelestis scientiae thesauri jugiter
ex tuo corde manarunt. Lucerna tua fidei lumine