PL 50, col. 1245
Vita Hilarii (Honoratus Massiliensis), J. P. Migne
splendens, etiam caeteras super Ecclesiae candelabrum
positas lucere concessit. Vocatus ab auctore
ad laboris fructum et perenne refrigerium feliciter
pervenisti, in illa beatissima patriarcharum societate
receptus, animae tuae singularia modo conspicis ornamenta:
quae ita creverunt divinae gratiae adjumento,
ut pretiosis virtutum manibus perenniter
conspicua decorentur.
32.
Qui continentiae puritate omnium Scripturarum
thymiamate templum tui cordis et corporis flagrare
fecisti, et ut in eo auctor requiesceret, perennis industriae
vigilantia praeparasti. Qui secreti amore animum
quoque affectumque pavisti. Qui cum psalmorum
modulatione flumina lacrymarum junxisti. Qui
in decachordo praeceptorum moribus pariter et vocibus
praesultasti; vias duras custodiendo vita et institutione
praedicasti. Qui spiritalis organi coelestis harmoniae
suavisono cantu variam modulaminis dulcedinem
concrepasti. Qui sacrificio jejunii exteriorem
hominem continens, vigiliarum solita assiduitate
interiorem cursu strenuo oblectare non destitisti.
Illud autem praetereundum esse non credidi, qui