PL 50, col. 1256

Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne

Felices terrae, et portus beati, quos coelestem
patriam sitiens peregrinus illustrat! Alii Orientis
oras, et quaecumque alia plena sanctis loca accipiendi
exempli gratia, accedunt; hi quidquid adeunt exemplis
bonis suscitant. Spargitur ubique substantia, et
in omni accessu eorum bonus Christi odor flagrat.
13.
Hunc ipsum jam tunc cujus hodie memoria
pascimur, urbi huic Massiliensis Ecclesia pene praeripuit,
hortante illius urbis antistite, et tali eo gaudente
collegio. Sed quid non ille fervor lacrymarum
certamine et blandimentorum ambitione evinceret?
Alacrius ergo, novo admoniti periculo, maria
transmittunt, expetunt littora quibus barbara esset
illa, quae plurima in ipsis erat, Romana eloquentia.
Longum est percurrere quem ab illis profectum unusquisque

quisque locus traxerit, quam salubritatem Ecclesiis
sine ullo clericatus actu invexerint, quot magistris
magistri in silentio fuerint.
14.
Illud commemorasse sufficiat, intrepide ab illis
pro Christi desiderio maris rheuma toleratum, squalorem
ac sterilitatem Achaici littoris expetitam; et
tam delicate, tam molliter educatos contra tantas
aquarum et aurarum varietates decertasse: quod
quam grave, quam intolerabile illi teneritudini fuerit,
excessus illic Germani sui beatissimi in Christo viri
Venantii, et infirmitates suae ac suorum protestabantur.
Jam quid in illo funere Methona aut extulisse
se, aut percepisse crediderit, multiplicibus psallentium
indicavit agminibus. Hinc Hebraeus, hinc Graecus,
hinc Latinus exsultat, Judaeus ipse Christum

respuens fidelem Christi servum admiratur. Astra
ipsa ferventes chori pulsant, et ut credimus cum humanis
vocibus angelici chori concinunt, fideli famulo
suo Christus occurrit. Euge, Venanti, serve bone et
fidelis; et dum audis, Intra in gaudium Domini tui [(Matth. XXV, 21)]
,
memento nostri quos adhuc saeculi
gaudia impugnant. Accipiunt finem carnis animaeque
certamina; sumit principium vita perennis et
gloria.
CAPUT III. Honoratus, fratre mortuo, venit in Italiam, et apud episcopos hospitatur.--Leontius episcopus Forojuliensis.--Lirinam insulam ingreditur.
15.
Hinc jam vobis Honoratum vestrum Christus
reducit, et occulta manu salubritatem regressu sui

temperat. Nam quidquid praeterfluens tangit, illuminat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.