PL 50, col. 1255
Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne
licet ad Dei laudem referrent, sibi tamen vanitatis
periculum inferre metuebant; percepisse se in vita
sua mercedem suam reputabant, humanam conversationem
et gratiam fastidientes eremi amore flagrabant.
11.
Inito itaque consilio, et quodammodo passi
honoris sui persecutionem, ad peregrina contendunt.
Iterum patria consurgit, iterum propinqui reluctantur.
Spoliari se, sed nunc sanius, lumine suo metuunt.
Quod illic, Jesu bone, certamen fidei atque
amoris fuit? Qui tunc consiliorum, qui precum, qui
lacrymarum ambitus? Quis non illic sibi officium
propinqui vindicavit, aut cujus lacrymae non cum
lacrymis patris certaverunt? Amittere enim se omnis
patria in juvenibus illis patres sentiebat. Et vere
erat illis senectus non annis cana, sed gratiis; non
cariosa artubus, sed moribus venusta. O quanta,
Domine, dispensatio procurationis tuae! qui lampades
tuas fidei igne fulgentes, non loco fixas stare
pateris, sed praefers eas illuminationi diversorum
locorum, inspirans migrandi voluntatem et fugiendi
gloriam; quae utique multiplicanda erat, ipso per
susceptam peregrinationem virtutis augmento. Diripitur
dudum quidem vario misericordiam opere
vexata, adhuc tamen larga substantia; et aequaliter
ad patrimonium propinquus atque extraneus auctionator
admittitur. Ita nullus in lucris dumtaxat
parentum respectus est, ac si rem non suam vendant.
Possessio quae pauperibus, ex quo ab ipsis
fuerat possessa, servierat, pauperibus nunc distribuenda
distrahitur. Excipit patria effusam misericordiam,
et fletibus effusis repensat.
12.
Exeunt de terra sua et de domo et de cognatione
sua, et exemplo pari veri Abrahae filii demonstrantur.
Ne quid tamen juvenili ausu temere ab
ipsis incoeptum putaretur, assumunt senem perfectae
consummataeque gravitatis, quem semper in Christo
patrem nominarunt, sanctum Caprasium, angelica
adhuc in insulis conversatione degentem: cujus
quamquam dilectio vestra nomen hactenus ignoraverit,
et adhuc nesciat vitam, amicis eum suis Christus
annumerat. Hunc tamquam ordinatorem in Domino
atque custodem suae aetatis assumunt, quos jam
custodes sibi plurima juventus elegerat. Quaeritur
ergo peregrinationis latebra, fama fugitur virtutis;
at ubicumque itur, ibi alia, velint nolint, fama pariebatur.