PL 50, col. 1262

Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne

illigavit officiis, quantos ille, qui se diligerent
et avidissime desiderarent, habuit ignotos?
CAPUT V. S. Hilarius Honorati adhortationibus convertitur Gratiae Christi efficacia in Hilario.
23.
Interea ego dum multam ejus in omnes gratiam
memoro, in me infinitam curam praetermitto:
cum ipsius utique mihi cura non minus in Christo
salutis attulerit, quam amor inter vos ornamenti et
amoris reliquit. Mei enim gratia, quod ad meritum
suum et judicium meum pertinet, patriam quam
fastidierat non dedignatur accedere; nec refugit laborem
tam longi itineris, suis praecipue multis jamdudum
infirmitatibus gravem; meque illic jam in
illis annis nimis amicum saeculo et contumacem Deo,

ut seductor et verax ad amorem Christi blanda
manu tentat. Longum est intromittere illam in exhortationibus
ingenii sui violentiam, in quibus cum jam
ante propositum acerrimos sibimetipsi ad conversionem
stimulos admovere potuisset, haustis diu sapientiae
fontibus multipliciter diffundebatur. Sed cum
parum in aures meas pietatis illius verba descenderent,
ad solita orationis praesidia convertitur et
affectus sui clamor repulsus duritia mea piissimas
Dei usque ad misericordiam pulsavit ac penetravit
aures. Et vere obluctanti mihi, et per saecularem
illam nimis periculosam consuetudinem obstinationem
interdum meam sacramento obstringenti, prophetico,
ut ita dicam, spiritu ante promiserat: Hoc,
inquiens, quod mihi tu non praestas, Deus praestat.

Et o quamdiu emollire duritiam meam nisus est imbre
lacrymarum! quam piis mecum pro salute mea
osculis amplexibusque certavit! ad praesens tamen,
ut ille ait, vici pessima victoria. Exagitandum me
illinc et edomandum dextera Dei suscepit; illi enim me
oratione tradiderat. Qui tunc in corde meo fluctus! Quae
tempestates diversarum et inter se compugnantium
voluntatum excitatae sunt! Quotiens sibi in animo meo
velle et nolle successit! Et quid plura? Absente illo
partes in me suas Christus exsequitur: post biduum
orationibus suis per miserationem Dei mea contumacia
subjugatur. Fugaverat enim somnum cogitatio,
et invitante me pio Domino, totus eminus cum
voluptatibus suis mundus astabat. Quid expetendum,
quid relinquendum suaderetur, animus mecum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.