PL 50, col. 1263

Sermo de vita Honorati (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne

meus, tamquam collatis apud amicum tractatibus,
ventilabat. Gratias tibi, Jesu bone, gratias, qui dirupisti
vincula mea, famuli tui Honorati pia supplicatione
permotus, et injecisti mihi vincula amoris tui,
quibus si tenear, numquam peccati vincula revalescent.
Occurro itaque subditus, qui superbus abscesseram,
et omni contradictione deposita novus precator
accedo. Sic, sic sancti oratio fugitivos suos
reducit, sic contumaces subjugat, sic expugnat rebelles.
24 . Jam quibus ille tunc lacrymis ariditatem
meam irroravit, quam pio fletu me quoque traxit
in lacrymas! Tali me humilitate et blandimento,
tamquam si ipse a me exiperetur, excepit. Ablata
est illico causa remorandi. Tunc primum illam

patriam, quam fugiendam dudum crediderat, agnovit.
Educit me secum, suam praedam; gaudet, triumphat,
exsultat. Eremo me jam tamen exemplo suo
secreti cupidum festinat includere. Alit primum
lacte, et postmodum cibo. Potat etiam profluo illo,
qui in se erat, coelestis fonte sapientiae. Atque utinam
tantum angustiae spiritus mei recepissent, quantum
ille studuit infundere! Praeparasset me profecto
vobis, et desiderio vestro dignum dedisset; et
successorem sibi idoneum nesciens erudisset. Jam
vero illam sui in omnes profluam charitatem, quod
sine invidia dixerim, quantum in me adjecerat, et
leve illud Christi jugum quantum mihi levius blandimentis
suis fecerat! Quoties me mentem suam,
quoties animam, quoties linguam suam nominabat!

Quam impatiens absentiae, quam semper indignissimi
conspectus mei cupidus erat! Quid de his omnibus
dicam, nisi illud propheticum, quod Dominus ei retribuit
pro me?
CAPUT VI. Honoratus fit episcopus et episcopaliter vivit.--Eleemosynae mortuorum refrigeria.
25.
Interea, dilectissimi, strictim contingens potius
cuncta quam referens, de solertissimo pastore vestro
ea quae aliis potius quam vobis erant nota replicavi.
Sacerdotium quippe suum in Ecclesia hac
nomine auctum vidimus; sanctimonia vero et actibus
jam prius summum. Sed unde illud, quaeso, quod
tam e longinquo tam ignotus expetatur? Quis illam
absentis nec prius visi gratiam vestris pectoribus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.