PL 50, col. 275
Regula S. Pachomii (Auctor incertus; Hieronymus Stridonensis), J. P. Migne
praecepta conscripta sunt, qui primi per Thebaidem
et Aegyptum coenobiorum fundamenta jecerunt
juxta praeceptum Dei et angeli qui a Deo sub hanc
ipsam institutionem missus fuerit. Itaque quia diu
tacueram, et dolorem meum silentio devoraram; urgebant
autem missi ad me ob hanc ipsam causam
Leontius presbyter et caeteri cum eo fratres, accito
notario, ut erant de Aegyptiaca in Graecam linguam
versa, nostro sermone dictavi: ut et tantis viris imperantibus,
ne dicam rogantibus obedirem; et bono,
ut aiunt, auspicio longum silentium rumperem, reddens
me pristinis studiis, et sanctae feminae refrigerans
animam, quae monasteriorum semper amore
flagravit, et quod visura erit in coelo, hoc in terris
meditata est. Venerabilis quoque virgo Christi Eustochium
haberet, quod sororibus legendum tribueret,
nostrique fratres Aegyptiorum, hoc est, Tabennensium
monachorum exempla sequerentur, qui
habent per singula monasteria Patres, et dispensatores,
et hebdomadarios, ac ministros, et singularum
domorum praepositos; ita ut in una domo quadraginta