PL 50, col. 439

Epistolae et decreta (Coelestinus I), J. P. Migne

beatitudinis tuae, quae contra eos pro sectis religionis
forte probata est, aliud quiddam quam hoc
aestiment. Nam sectarum novitas multam meretur
defensionem a veris pastoribus.
2.
Unde et nos non modicam corruptionem orthodoxiae
apud quosdam hic reperientes, et ira et lenitate
circa aegros quotidie utimur. Est enim aegritudo
non parva, sed affinis putredini Apollinaris
et Arii. Dominicam enim in homine unionem ad
cujusdam contemperationis confusionem passim
commiscent: adeo ut et quidam apud nos clerici,
quorum alii ex imperitia, alii ex haeretica fraude in
se olim celata, qua plurima et Apostolorum temporibus
contigerunt, tamquam haeretici aegrotent, et
aperte blasphement Deum Verbum Patri homousion,

tamquam originis initium de Christotoco Virgine
sumpsisset, et cum templo suo aedificatus esset, et
carni consepultus. Carnem dicunt post resurrectionem
suam non mansisse carnem, sed in naturam
transiisse Deitatis. Ut in compendio dicam, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.