PL 50, col. 668

Commonitoria (Vincentius Lirinensis), J. P. Migne

In English: The Commonitory of Vincent of Lérins, For the Antiquity and Universality of the Catholic Faith Against the Profane Novelties of All Heresies 23

non permutatio. Siquidem ad profectum pertinet ut in
semetipsum unaquaeque res amplificetur; ad permutationem
verò, ut aliquid ex alio in aliud transvertatur.
Crescat igitur oportet et multùm vehementerque proficiat
tam singulorum quam omnium, tam unius hominis
quam totius Ecclesiae, aetatum ac seculorum gradibus,
intelligentia, scientia, sapientia, sed in suo duntaxa:
genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque
sententia. Imitetur animarum religio rationem
corporum: quae licet annorum processu numeros suos
evolvant et explicent, eadem tamen quae erant permanent.
Multum interest inter pueritiae florem et senectutis
maturitatem; sed iidem tamen ipsi fiunt senes
qui fuerant adolescentes; ut quamvis unius ejusdemque
hominis status habitusque mutetur, una tamen
nihilominus eademque natura, una eademque persona
sit. Parva lactentium membra, magna juvenum,
eadem ipsa sunt tamen. Quot parvulorum artus, tot
virorum; et si qua illa sunt quae aevi maturioris aetate
pariuntur, jam in seminis ratione proserta sunt; ut
nihil novum postea proferatur in senibus quod non in
pueris jam antè latitaverit. Undè non dubium est hanc
esse legitimam et rectam proficiendi regulam, hunc
ratum atque pulcherrimum crescendi ordinem, si eas
semper in grandioribus partes ac formas numerus
detexat aetatis quas in parvulis Creatoris sapientia praeformaverat.
Quod si humana species in aliquam deinceps
non sui generis vertatur effigiem, aut certe addatur
quippiam membrorum numero vel detrahatur,
necesse est ut totum corpus vel intercidat, vel prodigiosum
fiat, vel certe debilitetur: ita etiam Christianae
Religionis dogma sequatur has decet profectuum leges,
ut annis scilicet consolidetur, dilatetur tempore,
sublimetur aetate, incorruptum tamen illibatumque
permaneat, et universis partium suarum mensuris
cunctisque quasi membris ac sensibus propriis plenum
atque perfectum sit, quod nihil praeterea permutationis
admittat, nulla proprietatis dispendia, nullam
definitionis sustineat varietatem. Exempli gratia: Severunt
majores nostri antiquitus in hac ecclesiastica
segete triticeae fidei semina: iniquum valde et incongruum
est ut nos eorum posteri pro germana veritate
frumenti subdititium zizaniae legamus errorem. Quin
potiùs hoc rectum et consequens est ut primis atque
extremis sibimet non discrepantibus, de incrementis
triticeae institutionis triticei quoque dogmatis frugem
demetamus; ut cùm aliquid ex illis seminum primordiis
accessu temporis evolvatur, et nunc laetetur et
excolatur, nihil tamen de germinis proprietate mutetur:
addatur licet species, forma, distinctio, eadem
tamen cujusque generis natura permaneat. Absit etenim
ut rosea illa catholici sensus plantaria in carduos spinasque
vertantur. Absit inquam, ut in isto spiritali
paradiso de cinnamomi et balsami surculis lolium repente
atque aconita proveniant. Quodcumque igitur
in hac Ecclesia Dei agricultura fide patrum satum
est, hoc idem filiorum industriâ decet excolatur et observetur,
hoc idem floreat et maturescat, hoc idem
proficiat et perficiatur. Fas est etenim ut prisca illa coelestis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.