PL 50, col. 737

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

secundum ordinem Melchisedech [(Ps. CIX, 4)]
. Sacerdos
tamen Patris dictus est Filius Dei, non secundum
divinitatem, sed secundum humanitatem, in qua se
pro nobis per passionem et mortem suam, acceptabile
sacrificium Deo Patri obtulit, ut ipse esset sacrificium,
qui sacerdos.
Oblivisci Deus dicitur, cum quibusdam impiis et
peccatoribus non miseretur. Quod utique non facit
per crudelitatem quae in Deo non est, sed per occultum
justumque judicium suum.
Indurare Deus dicitur quorumdam malorum corda,
sicut de Pharaone rege Aegypti scriptum est [(Exod.
VII, 3)]
; non quod omnipotens Deus per potentiam
suam eorum corda induret, quod impium est ita
credere, sed exigentibus eorum culpis, cum duritiam

cordis qua ipsi omnia mala perpetrando invertunt,
non aufert: quasi illos induret, quos justo judicio
indurari sinit.
Dormire Dei est, cum unigenitus Filius Patris in
assumpta carne mori pro nobis dignatus est: cui
mors recte dulcis praedictus est somnus, ipso dicente
per Jeremiam prophetam, Ideo quasi de somno excitatus
sum, et vidi, et somnus meus dulcis est mihi [(Jerem. XXXI, 26)]
.
Aliter dormire dicitur Deus, cum
fides ejus inter prosperitates hujus mundi et inter
quorumdam corda fidelium non vigilat, sed dormit.
Hanc dormitionem ipse Jesus significavit, cum in
mari inter fluctus maris dormivit [(Marc. IV, 38)]
. Vel
certe, dormire Dei, est anxiis tardius subvenire,
sicut est illud in psalmo: Exsurge, quare obdormis,

Domine [(Ps. XLIII, 23)]
, etc.
Vigilare Dei, est in defensione electorum suorum
se manifestum demonstrare.
CAPUT II. De his quae appellantur membra Domini, vel quae de eo significantur.
Oculi Domini intelliguntur inspectio divina. In psal.: Oculi Domini super justos
[(Ps. XXXIII, 16)]
. Palpebrae
Dei, sunt judicia ejus quae probant filios hominum;
qui neque fatigantur rerum obscuritatibus, sed exercentur;
neque inflantur cognitione, sed confirmantur.
Aures Domini, cum exaudire dignatur. In psal.: Et aures ejus in preces eorum
[(Ibid.)]
.
Os Domini, sermo ad homines. In propheta: Os
Domini locutum est [(Isai. I, 20)]
.
Verbum Domini, Filius. In psalmo: Eructavit cor
meum verbum bonum [(Ps. XLIV, 2)]
.
Brachium Domini, vel manus, Filius, per quem
omnia operatus est. In propheta: Et brachium Domini
cui revelatum est [(Isai. LIII, 1)]
. Dextera Domini,
idem quod supra in psalmo: Dextera Domini fecit
virtutem [(Ps. CXVII, 16)]
. Digitus Dei; dicitur Spiritus
sanctus, propter partitionem bonorum quae ab eo
dantur unicuique propria, sive hominum, sive angelorum.
In nullis enim membris nostris sic apparet
partitio quam in digitis. Nec te scandalizet membrorum
diversitas, cum aedificet corporis unitas. Uterus
Domini, secretum, ex quo Filium protulit. In psalm. Ex utero ante luciferum genui te
[(Ps. CIX, 3)]
. Pedes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.