PL 50, col. 738
Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne
Domini, stabilitas aeternitatis. In psalmo: Et caligo
sub pedibus ejus [(Ps. XVII, 10)]
. Vestigia Domini,
operum secretorum signa. In psalmo: Et vestigia tua
non cognoscentur [(Ps. LXXVI, 20)]
. Gressus Domini,
adventus, vel visitatio Domini. In psalmo: Visi sunt
ingressus tui, Deus [(Ps. LXVII, 25)]
.
Arma Domini, adjutorium ejus in sanctos. In psalmo: Apprehende arma et scutum
[(Ps. XXXIV, 2)]
. Scutum,
protectio Domini. In psalmo: Domine, ut scuto
bonae voluntatis tuae coronasti nos [(Ps. V, 13)]
. Framea,
ultio divina in impios. In psalmo: Effunde frameam,
et conclude [(Ps. XXXIV, 3)]
. Arcus, intentio comminationis
divinae. In psalmo: Arcum suum tetendit, et
paravit illum [(Ps. VII, 13)]
. Sagittae, praecepta divina,
apostoli, vel prophetae. In psalmo: Misit sagittas
suas, et dissipavit eos [(Ps. XVII, 15)]
. Item: Sagittae in
manu potentis [(Ps. CXXVI, 4; CXIX, 4)]
. Gladius, vindicta,
vel sermo Domini. In Apostolo: Vivus est enim
sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti [(Hebr. IV, 12)]
.
Romphea, idem quod supra. Tuba
Domini, vox manifesta Domini. In Apostolo: In
jussu, et in voce archangeli, et tuba Dei [(I Thess. IV, 15)]
.
Currus Dei, sedes Dei, vel quadriformitas Evangeliorum.
In psalmo: Currus Dei decem millibus multiplex [(Ps. LXVII, 18)]
.
Virga Domini, regni significatio, vel
correptio disciplinae. In psalmo: Virga aequitatis,
virga regni tui [(Ps. XLIV, 7)]
. Manus Domini, minae,
vel vindictae ejus. Baculus Domini, sustentatio consolationis
Domini. In psalmo: Virga tua et baculus
tuus ipsa me consolata sunt [(Ps. XXII, 4)]
. Alias, baculus
Domini, sanctam crucem, vel disciplinam
sanctae Ecclesiae designat. Item baculus, sustentaculum
est quodlibet, ut in libro Tobiae: Baculum senectutis
nostrae [(Tob. V, 23)] .
CAPUT III. De supernis creaturis.
Carbones, ignis charitatis, aut exemplorum, aut
poenitentiae. In psalmo: Cum carbonibus desolatoriis [(Ps. CXIX, 4)]
.
Fumus, initia compunctionis futurae,
vel ipsius comminationis Dei. In psalmo: Ascendit
fumus in ira ejus [(Ps. XVII, 9)]
. Item in aliam partem,
sicut fumus oculis noxius, id est vanitas. Ignis, Spiritus
sanctus. In Actibus Apostolorum: Et apparuerunt
illis dispertitae linguae, tamquam ignis, seditque
supra singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu
sancto [(Act. II, 3)]
. Coelum, apostoli, sive sancti, ideo
quod Dominus inhabitet in eis. Coeli enarrant gloriam
Dei [(Ps. XVIII, 2)]
. Coeli in sancta Scriptura designant
aliquando superiora mundi corpora, ignota
nobis quibus modis distincta sint, et de queis satis
difficile est disputare, sed non impossibile, cui dat
Deus intelligere; ut dedit Apostolo, rapto usque ad
tertium coelum [(II Cor. XII, 2)]
; exceptis illis materialibus
coelis. Dicuntur coeli sancti apostoli, praedicatores
verbi veritatis; per quos coelos tamquam pluvia
irrigati sumus, ut per totum mundum seges Ecclesiae
pullularet. Sunt etiam coeli omnes animae sanctae
et justae, in quibus Deus habitat in templo fidei et