PL 50, col. 739
Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne
operationis. Item coelum, sancta Scriptura; de qua
nobis et sol sapientiae, et luna scientiae, et ex antiquis
patribus stellae exemplorum et virtutum lucent:
quod coelum sicut pellis extenditur [(Ps. CIII, 2)]
, quia
per scriptores suos carnis lingua formatum ante oculos
nostros per verba doctorum exponendo disputatur.
Nubes, prophetae, sive sancti, qui pluant verbum
Domini. In Isaia: Mandabo nubibus desuper ne pluant [(Isai. V, 6)]
.
Nubes etiam in malam partem, tempora
iniquorum significat: ut, Velut nubes pertransivit
salus mea [(Job. XXX, 15)]
. Tonitrua, voces Evangelii:
eo quod de coelo ex dictis Dei intonent. In
Psalmo, Vox tonitrui tui in rota [(Ps. LXXVI, 19)]
;
hoc est, in toto. Coruscationes, splendores Evangelii.
In psalm.: Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae
[(Ibid.)] .
Fulgura, virtutes, vel verba Jesu Christi.
In psalm.: Et fulgura multiplicavit, et conturbavit eos:
id est, inimicos, vel Judaeos.
Angelorum nomine in sancta Scriptura Dominus
designatur, ut Isaias testatur: Et vocabitur nomen
ejus magni consilii angelus. Aliquando ipse angelicus
chorus: ut Petro Christus, An putas quia non
possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam
duodecim legiones angelorum [(Matt. XXVI, 53)]
.
Aliquando cives coelestis Jerusalem ex hominibus
assumpti, ut Dominus in Evangelio, In resurrectione
enim neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli
Dei in coelo [(Matt. XXII, 30)]
. Aliquando fidelium
populus, ut est illud, Statuit terminos gentium, secundum
numerum filiorum Israel [(Deut. XXXII, 8)]
, vel
angelorum Dei. Hoc nomine quilibet etiam justus
designatur, ut de Joanne Baptista Dominus, Ecce ego
mitto angelum meum ante faciem tuam [(Matth. XI, 10)]
.
Aliquando praedicatores, vel sacerdotes, ut scriptum
est, Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem
requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum
est [(Malach. II, 7)]
. Et Apostolus: Mulier debet velare
caput in ecclesia, propter angelos [(I Cor. XI, 10)]
; id
est episcopos; et unusquisque fidelis, quod bona annuntiat,
angeli nomen sibi vindicat, si bene vivat.
Ad ultimum, diabolus et coapostatae ejus angeli mali
nuncupantur; quo licet angelicam dignitatem amiserint,
subtilitatem tamen angelicae naturae non amiserunt;
per quos Angelos malos, immissiones [(Ps. LXXVII,
49)]
adversitatum vel aegritudinum, permissione Dei
fiunt, quando, et ubi voluerit. Throni, angeli, vel
sancti, vel ipsa regnandi potestas. In psalmo, Thronus
tuus Deus in saeculum saeculi [(Ps. XLIV, 7)]
. Item in
aliam partem de diabolo: Ponam thronum meum ad
aquilonem [(Isai. XIV, 13)]
. Sedes, idem quod supra,
angeli vel sancti, eo quod in his Dominus sedeat, et
per eos sua judicia decernat. In psalmo, Deus sedet
super sedem sanctam suam [(Ps. XLVI, 9)]
. Sol, Dominus
Jesus Christus, qui fulgeat terris. In Salomone quod
dicturi sunt reprobi in fine: Ergo sol justitiae non
luxit nobis [(Sap. V, 6)]
. Alias persecutio, ut illud, Orto sole aruerunt
[(Matth. III, 6)]
. Luna Ecclesia, eo
quod in hac mundi nocte resplendeat. In psalmo: Fecit lunam in tempore
[(Ps. CIII, 19)]
. Pro defectu