PL 50, col. 744
Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne
sum vitis vera [(Joan. XV, 1)]
. Item in aliam partem:
in Cantico Deuteron., hoc quod supra. Palmites,
apostoli, vel sancti: in Evang.: Ego sum vitis vera,
vos palmites. Et in malam partem: ubi supra: Et
palmes eorum ex Gomorrha. Uvae; fructus justitiae:
in Esa.: Exspectavi ut faceret uvam [(Isa. V, 4)]
. Item
in malam partem: ubi supra: Uva eorum, uva fellis [(Deut. XXXII, 32)]
.
Botrus, Ecclesia, sive corpus Domini.
In Num.: Eo quod botrum inde portassent filii
Israel [(Num. XIII, 24)]
. Vindemia, consummatio saeculi,
vel vindicta in populum: in psalm.: Vindemiant
eam omnes qui transgrediuntur viam [(Ps. LXXIX,
13)] ; et Joel.: Mittite falces, et vindemiate vineam
terrae, quia maturae sunt uvae ejus [(Joel. III, 13)] .
Torcular, altare, ab eo quod ibi oblationes tamquam
fructus conferantur: ut in Isaia, Et torcular fodi in
ea [(Isai. V, 2)]
. Et aliter, torcular, tribulationum
pressura in Ecclesia sancta, in qua fideles probantur.
In titulo psalmi. In finem pro torcularibus [(Psal. VIII, 1)]
.
Fenum, populus, caro, vel vana gloria.
In Esa.: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus
sicut flos feni [(Isai. XL, 6)]
. Herba, jucunditas, vel
quaedam rudimenta proficientis animae. In Gen.: Producat terra herbam virentem
[(Gen. I, 11)]
. Item in
malam partem: Mane sicut herba transeat [(Ps.
LXXXIX, 6)]
. Flores Christus, vel specimen justitiae
aut inchoatio bene operantium: ut in Cantico canticorum
sponsus: Fulcite me floribus [(Cant. II, 1)]
. Lilium
Christus, vel angeli candore justitiae. In Salom.: Ego flos campi et lilium convallium
[(Ibid.)]
. Rosae,
martyres, a rubore sanguinis: in Salom.: Sicut rosa
germinat super humida fluenta. Violae confessores,
ob similitudinem lividorum corporum. In Cantico
cant.: Flores in terra visi sunt [(Cant. II, 12)]
. Silvae,
gentes. In psal.: Invenimus eam in campis sylvae [(Ps. CXXXI, 6)]
.
De his silvis egressi sunt duo ursi,
Vespasianus scilicet, et Titus, reges Romanorum, ad
praeceptum figurati Helisaei, et post XLII annos ascensionis
ejus ad coelos Judaicos pueros comederunt [(IV Reg. II, 24)] .
Condensa, opaca, vel contecta Scripturae
divinae. In psal.: Et revelavit condensa (Ps
XXVIII, 9). Ligna, peccatores igni deputandi In Ecclesiaste: Qui scindit ligna,
periclitabitur in eis [(Eccl. X, 9)] .
Item in bonam partem: Et erit tamquam
lignum quod plantatum est [(Ps. I, 3)]
. Alias ligni nomine
sancta crux designatur: ut propheta: Mittamus
lignum in pane ejus [(Jer. XI, 19)]
; id est, in carne
Christum cruce suspendamus. Item: En colligo duo
ligna [(III Reg. XVII, 12)]
. Item lignum significat justos
ac peccatores: ut Salom.: Si ceciderit lignum ad
austrum aut ad aquilonem, ubicumque conciderit, ibi
erit [(Eccl. XI, 3)]
: quia in die mortis, justus ad austrum
cadit, peccator ad Aquilonem: qui justus per
fervorem spiritus ad gaudium ducitur: peccator ad
Aquilonem: qui justus per fervorem spiritus ad gaudium
ducitur: peccator cum apostata angelo in frigido
corde reprobatur. Radix, origo: in Apostolo: Quod si radix sancta et rami
[(Rom. XI, 6)]
; et in malam
partem, in psal.: Evellet radicem tuam de terra