PL 50, col. 745

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

viventium [(Ps. LI, 7)]
. Arbor, homo, a fructu operum:
in Evang.: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus
bonum [(Matth. XII, 33)]
; et in malam partem: Aut
facite arborem malam, et fructum ejus malum. Quidam
in hoc testimonio, arborem hanc, voluntatem hominis
magis quam ipsum hominem accipiendum putant.
Arbor etiam fuit Christus cum resurrexit, qui
cum moreretur granum fuit. Ramus, successio: in
Apostolo: Quod si radix sancta, et rami [(Rom. XI, 6)]
.
Item in aliam partem: in Daniel.: Praecidite ramos
ejus [(Dan. IV, 11)]
. Item rami sunt sententiae sanctorum
Patrum: in Evang.: Alii caedebant ramos de arboribus [(Matt. XXI, 8)]
.
Folium, sermo doctrinae: in
psal.: Et folium ejus non defluet [(Ps. I, 3)]
. Et aliter,
folium, vestitus et decor cum protectione divinae

gratiae; et in malam partem: Non invenit in ea
fructum propter folia [(Matt. XXI, 19)]
, id est, verba
sine fructu: unde monet Apostolus, ut diligamus non
verbo neque lingua, sed opere et veritate [(I Joan. III, 18)]
.
Comparatur etiam homo folio, qui ab arbore cecidit
in paradiso. Poma, sanctorum in virtutibus fructus:
in Cantico cant.: Et manducet fructum pomorum suorum [(Cant. V, 1)]
.
Palma, perfectio vel victoria: in
psal.: Justus ut palma florebit [(Ps. XCI, 13)]
. Palma
enim tarde proficit, sed diu in viriditate persistit:
ita sancta Ecclesia cum multis difficultatibus ad fidei
statum venit, et pro collectione plurimorum in ejusdem
fidei gloria diutius stare concupiscit. Palma
inferius corticum suarum involutionibus angustatur,
sed superius amplitudine pulchrae viriditatis expanditur:

sic electorum vita inferius est despecta, sed
superius pulchra. Habet quiddam et aliud palma, quo
a cunctis arborum generibus differt: omnis enim
arbor quae in suo robore juxta terram vaste subsistit,
crescendo superius angustatur; et quantum paulisper
sublimior, tantum in altum redditur subtilior:
palma vero ab imis inchoat, et juxta ramos ac fructus
ampliori robore exsurgit: et quae tenuis ab imis
proficit, vastior ad summam succrescit. Quibus itaque
talia arbusta, nisi terrenis mentibus inveniuntur
esse similia, inferius vasta, superius angusta: quia
nimirum omnes hujus saeculi dilectiones, in terrenis
rebus sunt fortes, in coelestibus debiles: pro temporali
gloria usque ad mortem desudare appetunt,
et pro spe perpetua ne parum quidem in labore subsistunt:

pro terrenis lucris quaslibet injurias tolerant,
et pro coelesti mercede vel tenuissimas unius
verbi contumelias ferre recusant. Nam ut terreno
judici totos dies assistant, fortes sunt: in oratione
vero coram Domino, vel unius horae momento lassantur.
Saepe nuditatem, vigilias, famem, pro acquirendis
divitiis et honoribus tolerant, et multa se
abstinentia cruciant. At contra ex aequalitate palmarum
designatur proficiens vita justorum, qui nequaquam
in terrenis studiis sunt fortes, et in coelestibus
debiles; sed longius atque distantius studiosos
se Deo exhibent, quam saeculo fuisse meminerunt.
Scriptum est itaque recte, ut admonui: Justus
ut palma florebit; et caetera. Cedri, excelsioris potentiae

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.