PL 50, col. 749

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

Evangel.: Et fecit ramos magnos, ita ut possent sub
umbra ejus aves coeli habitare [(Marc. IV, 32)]
. Intelliguntur
etiam per aves superfluae cogitationes, quod
monstratur per Abraham, qui cum sacrificium Deo
offerret, insistentes aves perferebat, quas abigebat [(Gen. XV, 11)]
:
quod enim in orationis sacrificio se
importunae cogitationes ingerunt, et subortae, corda
justorum polluunt: sed dum citius manu discretionis
abiguntur, festive agitur, ne cordis faciem caligo
tentationis operiat, quae ante jam ex illicita delectatione
tangebat. Volatus, sanctorum excessus in
Deum, vel in Scripturis intellectus. In Psal.: Et volabo
et requiescam [(Ps. LIV, 7)]
. Volucres, in bono
accipiuntur, ut de avibus diximus. In malo autem,
superba daemonia designant, ut in Evangel. Dominus:
Aliud semen cecidit secus viam, et volucres coeli
comederunt illud
[(Luc. VIII, 5)]
: quia maligni spiritus
humanas mentes obsidentes, dum cogitationes noxias
ingerunt, verbum vitae e memoria evellunt. Alae, duo
Testamenta. In Ezechiele: Unumquodque duabus alis
velabat corpus suum [(Ezech. I, 23)]
. Sunt etiam alae,
virtutes sanctorum, per quas ad contemplationem
vel ad coelestia evolant: vel protectio divina. Pennae
Scripturae. In psalmo: Pennae columbae argentatae [(Ps. LXVII, 14)]
.
Nidus, Ecclesia, aut requies excelsa
sanctis. In psal.: Et turtur nidum sibi, ubi reponat
pullos suos [(Ps. LXXXIII, 4)]
. Et aliter, nidus, bona
conscientia, in qua bonarum cogitationum fetus foventur,
atque in opere pariuntur, ut postea filii appellentur.
In psalmo: Filii tui, sicut novellae olivarum

in circuitu mensae tuae [(Ps. CXXVII, 3)]
. Pulli,
sancti. In psal. ut supra. Sicut in libro Job: Pulli
ejus lambent sanguinem [(Job XXXIX, 30)]
: quod de
filiis sanctae Ecclesiae dicitur, qui sanguinem Christi
bibunt. Et in malam partem. In Salomone: Et pulli
aquilarum devorent eum [(Prov. XXX, 17)]
. Aquilae,
sancti. In Evangelio: Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur
aquilae [(Matth. XXIV, 28)]
: quia egredientes
sanctae animae de corpore ad Christum, qui pro illis
moriendo cadaver factus est, aggregantur. Aquila,
Christum etiam significat, ut Salomon: Via aquilae
in coelo [(Prov. XXX, 19)]
, id est, Christi ascensio. Et
in malam partem: Pulli aquilarum devorent eum.
Ut in Hieremia, de malignis spiritibus: Velociores
fuerunt persecutores nostri aquilis [(Thren. IV, 19)]
. Per

aquilam designatur etiam terrena tempestas. Struthio,
quilibet haereticus, vel philosophus, vel hypocrita,
qui quasi cum pennis sapientiae est, tamen
non evolat. In Isaia: Erit cubile draconum, et pascua
struthionum [(Isa. XXXIV, 13)]
. Et struthio ova parit,
sed pullos inde non nutrit: quia hypocrita quamvis
recte praedicet, tamen per exemplum bonae vitae nullos
filios generat, ut in libro Job: Struthio in terra relinquit
ova sua, et obliviscitur quod pes conculcet ea [(Job. XXXIX, 14)]
.
Pelicanus, Dominus Christus in
Passione, aut vir sanctus solitudini deditus. In psal.: Similis factus sum pelicano solitudinis
[(Ps. CI, 7)]
.
Corvus, nigredo peccatorum, vel daemones. In Salomone: Effodiant eum corvi de torrente vel de rupibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.