PL 50, col. 750

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

[(Prov. XXX, 17)] .
Item in bonam partem. In Canticis
canticorum de sponso: Crines ejus ut abietes, nigri
sicut corvi [(Cant. V, 11)]
. Perdix, diabolus. In propheta: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit [(Jer. XVII, 11)]
.
Columba, Spiritus sanctus. In Evangelio: Et vidi Spiritum Dei descendentem sicut columbam [(Joan. I, 32)]
.
Item in malam partem, ut in
propheta: Et factus Ephraim quasi columba sine sensu,
non habens cor [(Ezech. VII, 11)]
. Turtur, Spiritus sanctus,
aut vir sanctus, aut intelligentia spiritalis. In
Canticis canticorum: Vox turturis audita est in terra
nostra [(Cant. II, 12)]
. Sed tunc columba Spiritus sanctus
dicitur quando Scripturae sacrae manifesta dissertio
est. Tunc vero turtur Spiritus sanctus intelligitur,
cum Scripturae altis atque obscuris mysteriis

elevantur. Columba etiam simplicitatem, turtur indicat
castitatem, quia, amisso primo conjuge, ultra
socium non requirit. Milvus significat, ut puto, rapacem,
vel elatum. In psalmo, secundum Hebraeos:
Milvi abies domus est. Accipiter, interdum sanctus,
ut puto, rapiens regnum Dei: qui mutata veteri penna
renovatur, et projiciens inveterata studia dolosae actionis,
simplices actus assumit bene vivendi. In Job: Numquid in sapientia tua plumescit accipiter?
Nycticorax
Christus, vel vir sanctus infidelibus despicabilis.
In psalmo: Factus sum sicut nycticorax in domicilio [(Ps. CI, 7)]
.
Passer, nonnumquam Dominus,
aut vir sanctus. In psalmo: Etenim passer invenit sibi
domum [(Ps. LXXXIII, 4)]
. Et alibi, quilibet Christianus,
cui ab haereticis dicitur, qui Christum, qui in Scripturis

mons nominatur, sese solummodo putant habere: Transmigra in montem sicut passer
[(Ps. X, 2)]
. Gallus, Dominus,
ut puto, aut sanctus. In Salomone: Et gallus ambulans
inter gallinas laetus [(Pr. XXX, 31)]
. Et in Job: Quis
dedit gallo intelligentiam [(Job XXXVIII, 36)]
. Et in alteram
partem: Et asportari te faciam sicut asportatur gallus
gallinaceus [(Isa. XXII, 17)]
. Galli nomine designantur
praedicatores sancti qui, inter tenebras vitae praesentis,
student venturam lucem praedicando quasi cantando
nuntiare: dicunt enim: Nox praecessit, dies
autem appropinquabit. Gallus etiam succinctis lumbis
incedere scribitur [(Prov. XXX, 31)]
, quia ipsi praedicatores
sancti inter hujus noctis tenebras verum mane
nuntiantes, in membris suis luxuriae fluxa restringunt,
quibus a Domino dicitur, Sint lumbi vestri praecincti
[(Luc. XII, 35)] .
Gallo etiam intelligentia desuper
tribuitur, quia doctori veritatis discretionis
virtus, ut noverit, quibus, quid, quando, vel quomodo
inserat, divinitus ministratur. Non enim una
eademque cunctis exhortatio convenit, quia nec
cunctos par morum qualitas constringit. Gallina, sapientia,
sive Ecclesia, sive anima. In Evangelio: Sicut gallina congregat pullos suos sub alis suis
[(Matth.
XXIII, 37)]
. Vespertiliones, idolorum monstra tenebris
dedita. In propheta: Ut adoretis talpas et vespertiliones [(Isai. II, 20)]
.
Sunt etiam cogitationes immundae,
quae per daemones intrant. Scarabaeus, propheta:
Et scarabaeus de ligno clamabit, ut putant
quidam, de Domino. Locustae, populi. In Evangelio:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.