PL 50, col. 751

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

Esca autem ejus erat locusta
[(Matth. III, 4)]
. Locustarum
nomine aliquando Judaeorum populus, aliquando
conversa gentilitas, aliquando adulantium lingua,
aliquando per comparationem resurrectio Dominica
designatur, aliquando vita praedicatorum significatur.
Apis forma virginitatis, sive sapientiae. In Salomone: Vade ad apem et disce quam operatrix sit
[(Prov. VI, 6)]
.
Et in malam partem: in propheta: Et apis quae est in
Assur [(Isai. VII, 18)]
. Et circumdederunt me sicut apes [(Ps. CXVII, 12)]
,
id est, malitiosi et iracundi. Apes
etiam quae mel in ore habent, et in occulto caudae
vulnus, suo nomine significant omnes qui lingua
blandiuntur, sed latenter ex malitia feriunt: quia
loquendo dulcedinem mellis propinant, sed feriendo
vulnus inferunt. Possunt etiam hoc nomine prudentium

dicta signari, ut est illud: Favus mellis sermones
boni [(Prov. XVI, 24)]
. Musca, diabolus, vel minister
ejus, vel spurcitiae idololatriae. In Salomone: Muscae moriturae exterminant olei suavitatem
[(Eccl.
X, 1)]
. Bestiae, diabolus, vel homines feri. In psalmo: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi
[(Ps. LXXIII,
19)]
. Leo, Dominus, ut Apostolus: Vicit leo de tribu
Juda [(Apoc. V, 5)]
. Item in malam partem: Ne quando
rapiat ut leo animam meam [(Ps. VII, 3)]
. Item: Adversarius
noster diabolus quasi leo circuit [(I Petr. V, 8)]
.
Leaena significat superbos vel praecipites. Pardus,
diabolus, vel peccator moribus variis: in propheta: Sicut Aethiops non mutabit pellem, et pardus varietatem [(Jer. XIII, 23)]
.
Elephas peccator immanis. In
Regum: Et adducebant ad Salomonem simias et elephantos
[(III Reg. X, 22)] .
Ursus, diabolus, aut duces
saevi, vel insidiatores. In Regnorum: Et egressi sunt
duo ursi, et comederunt eos [(IV Reg. II, 24)]
, quia
Vespasianus et Titus Romani imperatores Judaeos
deleverunt. Cervus, Christus, vel sancti. In psalmo: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum
[(Ps. XLI, 2)]
.
Et rursus in psalm.: Montes excelsi cervis, petra refugium
erinaceis [(Ps. CIII, 18)]
: nam hic vitae contemplativae
dediti significantur. Lupus, diabolus vel
haereticus. In Evangelio: Intrinsecus autem sunt lupi
rapaces [(Matth. VII, 15)]
. Item in bonam partem: Benjamin lupus rapax
[(Gen. XLIX, 27)]
, apostolum
Paulum significans. Aper, diabolus. In psalmo: Exterminabit eam aper de silva
[(Ps. LXXIX, 14)]
. Tigris,
feminea interdum arrogantia. In libro Job secundum

Hebraeum: Tigris periit, eo quod non habuerit
praedam [(Job IV, 11)]
. Monoceron, hoc est unicornis.
In psalmo: Et dilectus quemadmodum filius unicornium [(Ps. XXVIII, 6)]
,
id est, singularis potentiae, vel
sanctorum qui teneant unicum Dei verbum. Et in
aliam partem: Et a cornibus unicornium humilitatem
meam [(Psalm. XXI, 22)]
. In malam partem ponitur pro
quolibet superbo violento, vel unum testamentum
tenente, ut Psalmista in persona passuri Domini:
Libera me, Domine, a cornibus unicornium. Rhinoceron,
fortis quique: vel in bonam vel in malam
partem. In libro Job, secundum Hebraeum: Numquid
volet rhinoceros servire tibi [(Job XXXIX, 9)]
.
Onager, eremita, vel qui remoti a turbis popularibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.