PL 50, col. 754

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

Vermis, Christus pro humilitate assumpti hominis.
In psalm.: Ego autem sum vermis et non homo [(Ps.
XXI, 7)]
. Item in aliam partem. In Isaia: Vermis eorum
non morietur [(Isai. LXVI, 24)]
, id est, sive ipse
vermis, sive peccati conscientia, vel inquietudo pravae
cogitationis. Aranea, humana fragilitas. In psal.: Et tabescere fecisti velut araneam animam meam
[(Ps.
XXXVIII, 2)]
. Telae aranearum, sunt opera temporalis
concupiscentiae, quae nulla solidantur subtilitate,
quae ventus rapit mortalis. Serpens, diabolus, vel
maligni homines. In Evangelio: Serpentes genimina
viperarum [(Matth. XXIII, 33)]
. Item in aliam partem,
in Evangelio: Sicut Moyses exaltavit serpentem in
deserto [(Joan. III, 14)]
; serpens significat etiam prudentes,
ut ibi: Estote prudentes sicut serpentes (Mat.

X, 16). Draco, diabolus, vel apertus persecutor; in
psalmo: Tu confregisti caput draconis, dedisti eum in
escam populo Aethiopum [(Ps. LXXIII, 14)]
. Scorpio,
diabolus, vel ministri ejus; in Evangelio: Dedi vobis
potestatem calcandi super serpentes et scorpiones [(Luc. X, 19)]
.
Vipera idem quod supra; in Evangelio: Genimina viperarum
[(Luc. III, 7)]
.
CAPUT VI. De variis nominum appellationibus.
Homo, aut homo totus, aut mens. In Genesi: Fecit
Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam [(Gen. I, 26)]
.
Et in malam partem; in psalmo: Exsurge,
Domine, non confortetur homo [(Ps. IX, 20)]
,
hoc est caro, vel diabolus. Nonne hominis etiam reprehensio

designatur, ut in hoc Apostoli: Cum enim
sint inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis,
nonne homines estis [(I Cor. III, 4)]
? et alibi: Inimicus
homo hoc fecit [(Matth. XIII, 28)]
, id est, diabolus.
Item ab Apostolo dicitur homo peccati et filius perditionis [(II Th. II, 3)]
,
id est Antichristus; sed et carnis
nomine homines significantur, inde est: Et videbit
omnis caro salutare Dei [(Luc. III, 6)]
. Anima tam
hominum quam jumentorum dicitur; ita in Job: Anima
omnis vivens et spiritus universae carnis in potestate
est Omnipotentis [(Job XII, 10)] : animam rationalem
hominum usque ad spiritualem intellectum
sublevat, animam autem irrationabilium usque ad
corporeos sensus vivificat.
Vir, spiritus, id est mens. In Apostolo: Caput

mulieris vir [(I Cor. XI, 3)]
. Item vir, in malam partem.
In Genesi: Bona facie valde virgo, quam vir non
cognoverat [(Gen. XXIV, 16)]
, id est diabolus, qui plerumque
mentem cogitatione corrumpit. Mulier, anima,
sive caro humana. In Apostolo: Caput mulieris
vir. Mulier pro sexu, ut: Misit Deus Filium suum natum
ex muliere, factum sub lege [(Gal. IV, 4)]
. Pro infirmitate,
ut apud Sapientem: Melior est iniquitas
viri quam mulier benefaciens [(Eccl. XLII, 14)]
.
Virgo, Ecclesia, vel sanctae animae. In Apostolo: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere
Christo
[(II Cor. XI, 12)]
. Et in malam partem: Descende,
sede in pulvere, virgo filia Babylonis [(Isai. XLVII, 1)]
,
id est anima bonitate sterilis, quae hypocrisi vel malitia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.