PL 50, col. 755

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

fit confusionis filia. Rex, Dominus. In Apostolo: Rex regum, et Dominus dominantium
[(I Tim.
VI, 15)]
. Et in malam partem, ut de diabolo: Ipse est
rex super universos filios superbiae [(Job XLI, 25)]
.
Regina, Ecclesia. In psalmo: Astitit regina a dextris
tuis [(Ps. XLIV, 10)]
. Et iterum regina, anima imperans
corpori. Pater, Dominus. In propheta: Et ero
vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias,
dicit Dominus omnipotens [(Jerem. XXXI, 9)]
; et in Evangelio: Unus est enim Pater vester, qui in coelis est [(II Cor. V, 18)]
.
Item de diabolo: Quia mendax est et
pater ejus [(Matth. XXIII, 9)]
, Pater mendacii et omnium
qui in veritate non permanserint.
Mater, Ecclesia, vel Hierusalem coelestis. In Apostolo: Illa autem quae sursum est Hierusalem, libera

est, quae est mater nostra
[(Joan. VIII, 44)]
. Item qui
bene loquendo fideles Christo generant et educant,
matres in utroque sexu, ipso Christo teste, existunt (Gal, IV, 26).
Frater, Christus, vel proximus. In psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis
[(Ps. XXI,
23)]
; et ipse ait: Ite, nuntiate fratribus meis [(Matth.
XXVIII, 10)]
.
Soror, Ecclesia, Synagoga, vel Christi anima. In
Canticis canticorum: Soror mea sponsa [(Cant. IV, 9)]
.
Vir et uxor, Christus et Ecclesia, intellectus spiritalis
et historia Scripturarum. In Apostolo, Viri, diligite
uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam [(Ephes. III, 25)]
.
Sponsus, Christus, ideo quod a Patre
ab initio sit promissus. In psalmo: Et ipse tamquam
sponsus procedens de thalamo suo [(Ps. XVIII, 9)]
.

Et in Evangelio: Qui habet sponsam sponsus est [(Joan. III, 29)]
.
Sponsa, Ecclesia, quae utique divinis sponsionibus
sit promissa. In Canticis canticorum: Veni a Libano,
sponsa, veni a Libano [(Cant. IV, 8)]
. Filius: populus
credentium. In Apostolo: Jam non est servus, sed filius;
quod si filius, et haeres per Deum [(Gal. IV, 7)]
:
filius, id est, Dominus; ut ibi: quod si Filius vos
liberaverit [(Joan. VIII, 36)]
.
Filia, anima fidelis? sive Ecclesia. In psalmo: Audi, filia, et vide
[(Ps. XLIV, 11)]
; et in malam partem: Super filiam vagam dispone custodiam
[(Eccl.
XLII, 11)]
, id est, animae levitatem. Proximi, fide propinqui,
et qui misericordiam impendunt inopi. In Salomone: Venite, manducate, et bibite, et inebriamini,

proximi
[(Cant. V, 1)]
.
Amici, concordes in Deum. In Evangelio: Vos
amici mei estis [(Joan. XV, 14)]
. Senes, consummatae
justitiae. In Genesi: Et mortuus est Abraham senex et
plenus dierum [(Gen. XXV, 8)]
. In Salomone: Cani sunt
hominis sensus, et aetas senectutis vita immaculata [(Sap. IV, 9)]
.
Et in sinistram partem, de Salomone: Cumque jam senex esset, depravatum est cor ejus
[(III
Reg. XI, 4)]
. Juvenes, alacres in Deum. In Epistola
Joannis: Scribo vobis, juvenes, quia fortes estis; et
verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum [(I Joan.
II, 14)]
. Et in malam partem, in Regnorum libro de
Roboam: Derelicto consilio seniorum, locutus est secundum
consilium juvenum [(III Reg. XII, 14)]
. Item

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.