PL 50, col. 756

Formulae spiritalis intelligentiae (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

ibi: Vae tibi, terra, cujus rex juvenis est [(Eccl. X, 16)]
.
Parvulus, mente humilis et simplex. In Evangelio: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti
ea parvulis
[(Marc. XI, 25)]
. Et in Evangelio: Nisi efficiamini
sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum [(Matth. XVIII, 3)]
.
Et Apostolus: Malitia parvuli
estote, sensibus autem perfecti estote [(I Cor. XIV,
20)]
. Item in alteram partem; in Apostolo: Cum essem
parvulus, loquebar ut parvulus [(I Cor. XIII, 11)]
.
Parvulus etiam Christus intelligitur, qui se humiliavit
usque ad mortem [(Phil. II, 8)]
.
Meretrix, anima peccatrix, quae, relicto coelesti viro
suo, id est Christo, adulterinos de diabolo iniquitatis
fructus concepit. In Jeremia: Facies mulieris meretricis
facta est tibi [(Jer. III, 3)]
. Operarii, apostoli,

vel praedicatores Evangelii. In Evangelio: Messis
quidem multa, operarii autem pauci [(Matth. IX, 37)]
.
Pastor, Dominus: Ego sum Pastor bonus [(Joan. X,
11)]
. Item pastor Apostolus. In Evangelio: Pasce oves
meas [(Joan. XXI, 17)]
; et in malam partem: Et abiit
ut pasceret porcos [(Luc. XV, 15)]
, id est, qui sunt immundis
cogitationibus. Mercenarii, servientes Domino
non pro amore tantum divino, sed pro temporali
retributione. In Evangelio: Quanti mercenarii
patris mei abundant panibus [(Luc. XV, 17)]
? Piscatores,
apostoli, vel doctores. In Evangelio: Et faciam
vos fieri piscatores hominum [(Matth. IV, 15)]
. Medicus,
Christus, vel doctus. In Salomone: Mansuetus vir
cordis est medicus. Item, Non egent sani medico, sed
male habentes [(Luc. V, 31)]
. Dives, fidelis abundans

spiritalibus bonis. In Apostolo: Quia divites facti estis
in illo in omni scientia et in omni verbo [(I Cor. I,
5)]
; dives etiam Christus, ut illud: Dives in omnibus
qui invocant illum [(Rom. X, 10)]
. Et in aliam partem:
in Evangelio: Vae vobis divitibus [(Luc. VI, 24)]
. Pauper,
humilis: in Evangelio: Et erat quidem Lazarus
pauper [(Luc. XVI, 24)]
. Et iterum: Beati pauperes spiritu [(Matth. V, 3)]
.
Pauper etiam est Christus, ut
Apostolus: Christus egenus pro nobis factus est,
cum esset dives [(II Cor. VIII, 9)]
. Et in malam partem.
In psalmo: Quia pauperes facti sumus nimis [(Ps.
LXXVIII, 8)]
.
Vestitus, habens baptismi vel fidei integritatem,
aut justitiae indumentum. In Evangelio: Et vidit ibi
hominem non vestitum veste nuptiali [(Matth. XXII, 11)]
;

et Apostolus: Omnes qui Christo baptizati estis, Christum
induistis [(Gal. III, 27)]
. Nudus, carens Baptismi
sacramento [ Forte vestimento], vel divino adjutorio,
vel bonis operibus. In Apocalypsi: Tu autem nudus
et miser [(Apoc. III, 17)]
. Et in bonam partem. In Evangelio: Et rejecta,
inquit, sindone nudus profugit ab
eis [(Marc. XIV, 52)]
, id est nudus terrena facultate.
Vivi, justi. In psalmo, Placebo Domino in regione
vivorum [(Ps. CXIV, 9)]
. Et in alteram partem; in Salomone: Et laudavi magis mortuos quam viventes
[(Eccl.
IV, 2)]
. Mortui, peccatores, vel infideles. In Evangelio: Sine mortuos sepelire suos mortuos
[(Matth. VIII,
22)]
. Et in bonam partem: Beati mortui qui in Domino
moriuntur [(Apocal. XIV, 13)]
. Item: Mortui estis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.