PL 50, col. 815

Instructiones (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

osanna. Est autem sensus, salvum fac, subaudiatur,
vel populum Israel, vel totum mundum. Rhama, excelsa.
In Evangelio: Vox in rhama audita est, id est
in excelsis. Est tamen et civitas, quae Rhama appellatur.
Racha, vanus, aut inanis. Rabbi, magister,
Syrum est. Man, quid? Manna, quid est hoc? Abba,
pater: et hoc Syrum est. Anathema, perditio. Maranatha,
Dominus noster venit, Syrum est. Anathema
autem maranatha, sicut quidam dicunt, perditio in
adventu Domini. Mammona, divitiae. Theraphim,
figurae, vel imagines, melius quam incendia. Seraphim
vel seraphin, ardentes, vel incendentes, juxta
illud: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros
suos ignem urentem. Ergo seraphin virtutes in coelis
esse confirmant, quae Deum laudent, et in ministeria

diversa mittantur. Cherubin, scientiae multitudo.
Caeterum Cherubin ipsum in sancta sanctorum duo
tantum significantur animalia. Aliis vero locis ubi
hoc nomen legitur, aut picturam aliquam indicat,
aut varietatem.
CAPUT III. De expositione diversarum rerum.
Mandragora, in Genesi, genus pomi simillimum
parvo peponi specie vel odore. Mazaroth zodiacon,
quae duodecim signa mathematici asserunt. Fath,
clima, id est plaga Meridiana, vel Occidentalis.
Rhamnus, in Psalterio, non rubus est, sed spinarum
genus sentibus permolestum. Rhomphea, gladium
in Latinum sonat. Nam ubi in Genesi dicitur,
Gladius flammeus atque versatilis, in Graeco rhomphea

ponitur. Frameae, hastae longissimae. Sunt qui
iis etiam nunc armorum vice utentes hoc nomen
tribuunt. Quidam etiam ita gladios significari putant.
Capparis, in Salomone fruteti genus in Oriente
simile lentisco. Palathae, in Regnorum, massae quae
de recentibus ficis compingi solent. Palathae Graecum
est. Debelaim, in Osea propheta, palathas dicunt.
Dabir, in Regnorum, oraculum quod erat factum
in media interiori parte templi, in quo et arca
Domini erat, hoc appellabatur sancta sanctorum.
Byssus, genus serici grossioris, pariter et fortioris.
Sunt quidam qui et genus lini esse byssum putent.
Phoenicium, in Isaia, coccinum. Luteres, in Regnorum,
conchae, vel canthari aquarii. Sed et cantharus
Graecum nomen est. Latomi, in Regnorum, lapidum

caesores: et hoc Graecum est. Creagrae, in Paralipomenon,
fuscinae, ad carnes de caldariis proferendas,
Graecum est. Sambuca, in musicis genus symphoniarum.
Nablum quod Graece appellatur Psalterium,
quodque a psallendo dictum est. Ad similitudinem
est citharae barbaricae in modum deltae litterae Δ.
Tympanum, quod extenta pelle vel corio efficitur.
Cinari, ut quidam putant, acetabula, quae percussa
in modulos concitantur. Thyina, ligna. De his Salomon
gradus fecit in domo Domini, incognita ligna
etiam peritioribus Judaeorum. Sethim, spinarum in
eremo genus est, e quibus lignum imputribile. Sabeth,
virgulti apud Hebraeos nomen est, in Genesi:
Ecce, inquit, aries post tergum ejus tenebatur in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.