PL 50, col. 827

Passio Agaunensium martyrum (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

Mitto ad beatitudinem tuam, nostrorum martyrum
passionem. Verebar enim, ne per incuriam tam
gloriosi gesta martyrii ab hominum memoria tempus
aboleret. Porro ab idoneis auctoribus rei ipsius veritatem
quaesivi, ab his utique qui affirmabant ab episcopo
Genavensi sancto Isaac, hunc quem retulit
passionis ordinem cognovisse; qui, credo, rursum
haec retro a beatissimo episcopo Theodoro viro
temporis anterioris, acceperat. Itaque cum alii ex

I.
Sanctorum passionem martyrum qui Acaunum
glorioso sanguine illustrant, pro honore gestorum
stylo explicamus, ea utique fide, qua ad nos martyrii
ordo pervenit. Nam per succedentium relationem,
rei gestae memoriam nondum intercepit oblivio: etsi
pro martyribus singulis loca singula, quae eos possident,
vel singulae urbes insignes habentur, nec immerito,
quia pro Deo summo pretiosas animas fuderunt;
quanta reverentia excolendus est sacer ille
Acaunensium locus, in quo tot pro Christo martyrum
millia ferro caesa referuntur? Nunc jam ipsam beatissimae
passionis causam loquamur.
II.
Sub Maximiano, qui Romanae reipublicae cum
Diocletiano collega imperium tenuit, per diversas
fere provincias laniati, aut interfecti sunt martyrum

populi. Idem namque Maximianus, sicut avaritia, libidine,
crudelitate, caeterisque vitiis obsessus furebat;
ita etiam exsecrandis gentilium ritibus deditus,
et erga Deum coeli profanus, impietatem suam ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.