PL 50, col. 828

Passio Agaunensium martyrum (Eucherius Lugdunensis), J. P. Migne

diversis locis atque provinciis in honorem officiumque
sanctorum auri atque argenti, diversarumque rerum
munera offerant, nos scripta haec nostra vobis suffragantibus
dignanter offerimus; exposcens pro his
intercessionem omnium delictorum, atque in posterum
juge praesidium patronorum semper meorum.
Mementote vos quoque nostri, in conspectu Domini,
sanctorum semper officiis inhaerentes, domine sancte,
et merito beatissime frater.
PASSIO AGAUNENSIUM MARTYRUM.

exstinguendum Christianitatis nomen armaverat. Si
qui tunc Dei veri cultum profiteri audebant, sparsis
usquequaque militum turmis, vel ad supplicia, vel ad
necem rapiebantur: ac velut vacatione barbaris gentibus
data, prorsus in religionem arma commoverat.
Erat eodem tempore in exercitu legio militum, qui
Thebaei appellabantur. Legio autem vocabatur, quae
tunc sex millia ac sexcentos viros in armis habebat.
Hi in auxilium Maximiano ab Orientis partibus acciti
venerant, viri in rebus bellicis strenui, et virtute nobiles,
sed nobiliores fide, erga imperatorem fortitudine,
erga Christum devotione certabant. Evangelici
praecepti etiam sub armis non immemores, reddebant
quae Dei erant Deo, et quae Caesaris Caesari restituebant.
Itaque cum hi, sicut et caeteri militum, ad

pertrahendam Christianorum multitudinem destinarentur;
soli crudelitatis ministerium detrectare
ausi sunt, atque hujusmodi praeceptis se obtemperaturos
negant. Maximianus non longe aberat; nam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.