PL 50, col. 988
Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne
tua, et fac cibos, ut comedam, et benedicam tibi
coram Domino antequam moriar. Nunc ergo, fili mi,
acquiesce consiliis meis, et pergens ad gregem affer mihi
duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo,
quibus libenter vescitur; quas cum intuleris et comederit,
benedicat tibi antequam moriatur. Rebecca
plena Spiritu sancto, et sciens quid audisset antequam
pareret, Quia major serviet minori, magis autem forma
Spiritus sancti, quae futura noverat in Christo,
in Jacob ante meditabatur. Accipe mihi duos haedos,
inquit, praefigurans carneum Salvatoris adventum,
in quo eos vel maxime liberaret qui peccatis tenebantur
obnoxii: siquidem in omnibus Scripturis
haedi pro peccatoribus accipiuntur. Quod autem
duos jubetur afferre, duorum populorum significatur
assumptio; quod teneros et bonos, dociles et innocentes
animo. Sive aliter carnes haedorum, ex quibus
Isaac praeparatus est cibus, peccantium intelligenda
est conversio, ex duobus populis venientium,
Judaeis videlicet et nationibus universis. Panes autem
apostolorum accipienda est fides, et illorum qui
in Pentecoste, adveniente Spiritu sancto, crediderunt
de Judaico populo. In vino autem intelligendus
est martyrum cruor. Tali quippe cibo ac potu
delectari intelligitur Deus. Sequitur, Et vestibus Esau
valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum,
pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli
nuda protexit. In hoc loco tradunt Hebraei primogenitos
functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum
sacerdotale, quo induti Deo victimas offerebant,
antequam Aaron in sacerdotium eligeretur.
Vestimentum Esau, fides et Scripturae sunt Hebraeorum,
quibus gentilium indutus est populus; sive fides
intelligenda est patriarcharum. Pelles haedorum
quibus manus Jacob opertae sunt, collumque contectum
est, peccata sunt utriusque plebis, quae Christus
in extensione manuum cruci secum affixit.
Quod ex eisdem pellibus colli nuda protexit, significat
quia quorum suscepit personam, eorum et propria
voce deploravit infirmitates, et flevit peccata.
Sequitur: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti,
fili mi? Qui respondit, voluntas Dei fuit, ut cito
mihi occurreret quod volebam. Quod Isaac quaerit ab
Jacob cur tam cito venerit, admiratur velocem credentium
fidem. Quod cibi delectabiles offeruntur, hostia
placens Deo, et salus est peccatorum. Sequitur:
[(Vers. 21 seqq.)] Dixit Isaac, Accede ut tangam
te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an
non. Accessit ille ad patrem, et palpato eo dixit Isaac,
Vox quidem, vox Jacob est; manus autem, manus sunt
Esau. Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem
majoris expresserant. Hoc in loco Isaac Judaicum
populum praefiguravit; Jacob filius ejus, Dominum
Jesum Christum; qui et caligans oculis, et
prophetans, in praesenti filium non vidit, cui tam
multa in posterum praevidit, quia nimirum Judaicus
populus prophetiae spiritu plenus et caecus, eum
de quo multa in futuro praedixit, in praesenti positum
non agnovit. Sequitur: Statimque ut sensit vestimentorum
ejus fragrantiam, benedicens eum ait, Ecce
odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Deus.
Det tibi Deus de rore coeli, et de pinguedine terra
abundantiam frumenti, vini et olei; et serviant tibi
populi, et adorent te tribus. Esto dominus fratrum tuorum,
et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit
tibi, sit ille maledictus; et qui benedixerit
tibi benedictionibus repleatur. Benedictio Jacob praedicatio
Christi est in omnibus gentibus. Hoc fit et
agitur; hoc lex et prophetia est. Isaac plebem Judaeorum,
a qua Christus benedicitur, velut a nesciente,
quia ab ipsa nescitur; odore nominis Christi,
sicut ager mundus impletur: vel certe odor agri
pleni bonorum operum accipienda sunt gesta. Ejus
est benedictio de rore coeli, hoc est, de verborum
pluvia divinorum; et de ubertate terrae, hoc est, de
congregatione populorum vel apostolorum doctrina.
Ejus est multitudo frumenti et vini, hoc est, multitudo