PL 50, col. 989
Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne
quae colligit frumentum et vinum in sacramento
corporis ejus et sanguinis. Potest et per abundantiam
frumenti et vini, sanctorum martyrum ac virginum
intelligi multitudo. Ei serviunt gentes, ipsum
adorant principes. Ipse est Dominus fratrum suorum,
quia populus ejus dominatur Judaeis. Ipsum adorant
filii patris ejus, id est, filii Abrahae secundum fidem,
quia et ipse filius est Abrahae secundum carnem.
Ipsum qui maledixerit, maledictus erit, et qui benedixerit,
benedictus est. Christus, inquam, noster ex
ore Judaeorum, quamvis errantium, sed tamen legem
prophetasque canentium, benedicitur, id est, veraciter
dicitur, et alius benedici putatur, qui ab eis
errantibus exspectatur. Sequitur:
[(Vers. 30 seqq.)] Vix Isaac sermonem impleverat, et
egresso Jacob foras venit Esau, coctosque de venatione
cibos intulit patri, dicens, Surge, pater mi, et comede
de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua. In
praefiguratione quippe horum fratrum congrue valde
illud aptabitur quod evangelica indicat lectio, in qua
dicitur, Venit quidam princeps synagogae ad Jesum,
et ait illi, Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone
manum tuam super illam, et vivet [(Matth. IX)]
.
Ad quam resuscitandam cum pergeret Dominus. Ecce,
ait, mulier quae fluxum sanguinis patiebatur; et
typum gestabat Ecclesiae; accessit retro, quasi ignorante
Domino, et tetigit fimbriam vestimenti ejus, et
statim sanata est. Cui ait Dominus: Vade, filia, in
pace; fides tua te salvam fecit. Sequitur: Dixitque illi
Isaac, Quis enim es tu? Qui respondit, Ego sum filius
tuus primogenitus Esau. Expavit Isaac stupore vehementi,
et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis
igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit
mihi, et comedi ex omnibus prius quam tu venires?
Benedixique ei, et erit benedictus? Ecce benedictionem
promissam petente majore expavescit Isaac, et
alium pro alio se benedixisse cognoscens miratur,
et quisnam ille sit percunctatur; nec tamen se deceptum
esse conqueritur, immo confestim revelato
sibi intus in corde magno sacramento devitat indignationem,
confirmat benedictionem, non maledictionem.
Potius miraretur iratus, si haec non superna
inspiratione, sed terreno more gererentur. O res gestas,
sed prophetice; gestas in terra, sed coelitus;
per homines, sed divinitus. Si excutiantur singula
tantis fecunda mysteriis, multa sunt implenda volumina.
Sed huic operi modus moderate imponendus,
nos in alia festinare compellit. Sequitur:
[(Vers. 34 seqq.)] Auditis Esau sermonibus patris,
irrugiit clamore magno, et consternatus ait, Benedic
etiam mihi, pater. Qui ait, Venit germanus tuus fraudulenter,
et accepit benedictionem tuam. At ille subjunxit,
Juste vocatum est nomen ejus Jacob; supplantavit
enim me in altera vice. Primogenita mea ante
tulit, et nunc secundo subripuit benedictionem meam.
Ecce secundo Jacob supplantator interpretatur. Ab
eo igitur quod fratrem arte deceperit, allusit ad nomen.
Qui ideo Jacob ante vocatus est, eo quod in
ortu plantam fratris apprehendat. Sequitur: Rursumque
ait ad patrem: Numquid non reservasti, ait,
et mihi benedictionem? Respondit Isaac, Dominum
tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius
subjugavi. Frumento et vino stabilivi eum; et tibi
post haec, fili mi, ultra quid faciam? Cui Esau: Num
unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? Mihi
quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno
fleret, motus Isaac dixit ad eum, In pinguedine terrae,
et in rore coeli desuper erit benedictio tua. Vives gladio,
et fratri tuo servies; tempusque veniet cum excutias
et solvas jugum ejus de cervicibus tuis. Significat
quod Idumaei servituri essent Judaeis, et tempus esse
venturum, quando de collo suo jugum servitutis
abjicerent, eorumque imperio contradicerent: neque
enim majorem filium penitus videmus fuisse despectum,
sed, sicut ait Apostolus, Cum intraverit pleninitudo
gentium, tunc omnis Israel salvus erit [(Rom.
XI)]
. Cujus tamen secundae benedictionis prophetatio