PL 50, col. 990

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

haec est, In pinguedine terrae, et in rore coeli desuper
erit benedictio tua: id est, in fecunditate rerum et potentia
regni, quae in illo populo fuit; vel certe, In
pinguedine terrae, et rore coeli desuper, hoc est, in
confessione Dominicae incarnationis, et fide deitatis
illius, erit Israel benedicendus; sive etiam, In rore
coeli erit benedictio ejus, id est, in eloquiis Dei: ipsis
enim primum credita sunt eloquia Dei, et legis testamenta. Vives gladio,
id est, quia sanguini deditus
populus ille necem in Christo vel prophetis exercuit. Et fratri tuo servies,
scilicet populo Christiano Tempusque
veniet quando excutias et solvas jugum de cervicibus
tuis, dum per cognitionem fidei ad gratiam
Christi conversus, deposueris onus legis; quando jam
non servus populi minoris, sed per fidem frater vocaberis.
Sequitur:
[(Vers. 41 seqq.)] Oderat autem semper Esau Jacob,
prae benedictione qua benedixit ei pater; dixitque in
corde suo, Venient dies luctus patris mei, ut occidam
Jacob fratrem meum. Quia igitur iniquitas inimica

est justitiae, Esau in discordiam concitatur, et necem
fraudulentus excogitat, dicens in corde suo, Appropinquabunt
dies luctus patris mei, ut occidam Jacob
fratrem meum. Ita et diabolus fratricidas Judaeos in
Cain ante praemeditans, in Esau manifestissime confitetur:
tempus quoque interfectionis ostendens malitiae
quam Judaei exercuerunt in Christo. Sequitur: Quae mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum,
Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
Quomodo
annuntiata sunt verba Esau Rebeccae, quod comminatus
est occidere fratrem suum, cum Scriptura
dicat hoc eum in sua cogitatione dixisse, nisi quia
hinc datur nobis intelligere quod divinitus ei revelabantur
omnia? Unde et ad magnum mysterium
pertinet quod filium suum minorem pro majore voluit
benedici. Sequitur: Nunc ergo audi, fili mi, vocem
meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum
in Aram, habitabisque cum eo dies paucos, donec quiescat
furor fratris tui, et cesset indignatio ejus, obliviscaturque

eorum quae fecisti in eum, et postea mittam
et adducam te inde huc.
[(Cap. XXVIII.--Vers. 1 seqq.)] Vocavitque Isaac
Jacob, et benedixit, praecepitque ei, dicens, Noli accipere
conjugem de genere Chanaan; sed vade, et proficiscere
in Mesopotamiam Syriae, ad domum Bathuel patris
matris tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus
Laban avunculi tui. Deus autem omnipotens benedicat
tibi, et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in
turbas populorum; et det tibi benedictiones Abraham et
semini tuo post te, ut possideas terram peregrinationis
tuae, quam pollicitus est avo tuo. Hinc jam intelligimus
segregatum semen Jacob ab alio semine Isaac,
quod factum est per Esau: quando enim dictum est, In Isaac vocabitur tibi semen
[(Gen. XXI)]
, pertinens
usque ad civitatem Dei, separatum est inde aliud
semen, quod erat in ancillae filio, et quod futurum
erat in filiis Cethurae. Sed adhuc erat ambiguum de
duobus geminis filiis Isaac, an ad utrumque, an ad
unum eorum illa benedictio pertineret; et si ad

eorum, quisnam esset illorum; quod nunc
declaratum est, cum prophetice a patre benedicitur
Jacob, et dicitur ei, Sis in turbas populorum, et possideas
benedictiones Abrahae avi tui. Quomodo itaque
Jacob fratris dolos fugiens Mesopotamiam tendit, ita
et Christus, Judaeorum incredulitate compulsus, proficiscitur
in Galilaeam, inde sibi gentibus sponsam
sumpturus Ecclesiam: et sicut Jacob dolos fugiens
fratris, relicta domo, patria vel parentibus,
abiit in regionem longinquam, ut acciperet sibi uxorem,
ita et Christus relinquens parentes secundum
carnem, id est, populum Israel et patriam, id est, Hierosolymam
et omnes regiones Judaeae, abiit ingentes,
accipiens sibi Ecclesiam, ut impleretur quod dictum
est per prophetam, Populus quem non cognovi servivit
mihi, obauditu auris obaudivit mihi. [(Psal. XVII.)]
Nos
autem dicimus non venisse Dominum, nisi ad oves
perditas domus Israel, nec voluisse panem accipere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.