PL 50, col. 991

Commentarii in Genesim (Auctor incertus), J. P. Migne

filiorum, et dare canibus et benedictionem primam
Judaeorum populo detulisse, quibus credita sunt eloquia
Dei, et repromissio, et legis datio, et confectio
testamenti; verum quia illi credere noluerunt, ad
Jacob, id est, minorem populum, benedictionem
Deus summae bonitatis, a quo est datum optimum
et omne donum perfectum, desursum descendens a Patre
luminum [(Jacob. I)]
, a quo et per quem bona voluntas
in homine praeparatur, qui hujus operis mihi
dedit initium, ipse tribuat et bene sonantem sermonem
ministrare; dicamque Domino meo, quod et
sanctus Jacob patriarcha dixit, Si Dominus Deus
meus fuerit mecum in opus quod nunc arripui, et custodierit

me [(Gen. XXVIII)]
, erit mihi in Deum, et haec
sancta Scriptura, quam in manibus habeo, in emolumentum;
decimas et hostias et primitias offeram
ei, id est, et initium bonae voluntatis, et perfectionem
boni operis, illius sancto nomini consecrabo.
[(Vers. 10 seqq.)] Igitur egressus Jacob de Bersabee,
pergebat Aaran; cumque venisset ad quemdam locum,
et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de
lapidibus qui ibi jacebant, et supponens capiti suo dormivit
in eodem loco; viditque in somnis scalam stantem
super terram, et cacumen illius tangens coelum; angelos
quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, et Dominum
innixum scalae, et dicentem sibi, Ego sum Deus
Abraham et Deus Isaac patris tui; terram in qua dormis,
tibi dabo et semini tuo, eritque semen tuum quasi
pulvis terrae; dilataberis ad Orientem et Occidentem,
Septentrionem et Meridiem, et benedicentur in te et
semine tuo cunctae tribus terrae; et ero custos tuus, quocumque
perrexeris; et reducam te in terram hanc, nec

dimittam, nisi complevero universa quae dixi. Somnus
iste Jacob, mors sive passio Christi est. Lapis ad
caput ejus, qui nominatim quodammodo dictus est
etiam unctus, Christum significat: caput enim viri
Christus est; quis enim nesciat Christum ab unctione
appellari. Domus autem Dei, quia ibi natus est
Christus, in Bethleem. Porta vero coeli, quia ibi in
terram descendit, inde iterum ad coelum ascendit.
Erectio autem lapidis, resurrectio Christi est. Porro
scala, Christus est, qui dixit, Ego sum via [(Joan.
XIV)]
. Per hanc ascendunt et descendunt angeli, in
quibus significati sunt evangelistae praedicatores
Christi. Possunt et per scalam duo accipi testamenta,
aut certe fides et opera, per quae gentes haeredes
effectae sunt regni coelestis; per haec enim ascensus
ad Deum est, et descensus Dei ad homines. Angeli
autem, id est, nuntii Ecclesiae sunt accipiendi doctores,
ascendentes utique cum ad intelligendam ejus
supereminentissimam divinitatem, excedunt universam
creaturam, ut eum inveniant in principio Verbum

Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia [(Id. I)]
;
descendentes autem, ut eum inveniant factum
ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant
redimeret [(Gal. IV)]
. In illa enim scala a terra usque
in coelum, a carne usque ad spiritum, carnales proficiendo,
velut ascendendo, spiritales fiunt: ad quos
lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt
quodammodo, cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus,
sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in
capite suo, ipse deorsum in corpore suo, quod est
Ecclesia. Ipsum ergo scalam intelligimus, quia ipse
dixit, Nemo potest venire ad Patrem nisi per me [(Id.
XVI)]
. Ad ipsum ergo ascenditur, ut in excelsis intelligatur,
et ad ipsum descenditur, ut in membris suis
parvulus nutriatur, et per illum se erigunt, ut sublimiter
exspectent; per ipsum etiam se humiliant, ut
eum sublimiter ac temperanter annuntient. Sequitur:
[(Vers. 18 seqq.)] Surgens ergo mane tulit lapidem
quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.